# Opera omnia 475

Ficino, Opera omnia, MARSILII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/475
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/475

in orationis nostrae partibus tanquam angelicum, & nunc, & in posterum obseruabimus, neque id quidem ab re, cum in sacra angelorum aede loquamur. Vbi semper illius oraculi memores. Ego sum uia, ueritas & uita, Primam sermonis partem ipsi uitae, secundam uiae, tertiam ueritati, distribuemus, ut ex prima fidem ad credendum aeternam uitam, Ex secunda spem ad eius bona apud Deum percipienda, & ex tertia cha ritatem, consequamur erga Deum bonorum immortalium largitorem. Atque ita ex fide per ipsam spem ad charitatem, quasi tertium coelum ascendemus, Duce Paulo, ut uel au diamus arcana Dei quantumlibet homini, uel saltem gustemus mirificum charitatis fructum, qui superat omnem sensum, quoddam uidelicet ineffabile gaudium. De uita animae immortali, Praedicationis pars prima. Adspira nobis precor Alme Deus, uia, ueritas, uita, Trinitas, unus Deus. In medio Ecclesiae laudabo te. In conspectu angelorum psallam tibi. Vlla res sponte sua potest suae origini repugnare. Alioquin sponte ad sui

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
