Latin
MARSILII
Ficino, Opera omnia 476
Unproofread scanNot analysed yet
Quaelibet enim res ab origine sua seruatur atque perficitur. Nunc uerò contrà contingit. Praecipuè quidem rationaiis animae partes duae sunt, intellectus atque uoluntas. Quando circa corporalia occupamur, intellectus aut nihil cernit omnino, aut non syncere discernit, sensibus &phantasis deceptus. Quod planè comprobat Socrates in Phaedone. Voluntas affligitur, dum curis multis inde uexatur. Contrà, quando corporalia despicit, &sopitis sensibus, expulsisque phantasmatum nubibus, nec aliter animum corpore distrahente animus per se aliquid speculatur, tunc intellectus syncere discernit fulgetque maxi mè. Quod etiam in his apparet, qui aut per somni quietem, aut aliam quamuis alienationem à corpore, uaticinantur. Ideo nonnulli, ut Critone &Apologia inquit Plato, propè mortem cum sunt, futura praedicunt. Quasi tunc illa uideant in supernis spiritibus praescripta. Quibus suapte natura iungitur animus, modo seiungatur à corpore. Non solum uerò intellectus se a corpore seuocans, quod optat clarius intuetur, diuinusque euadit, ideoque se melius habet, sed &uoluntas nec perturbationibus tunc affligitur, imo diuinis tanquam sibi similibus summopere gaudet. Hinc sequitur, non esse corpus animi rationalis origine. Siquidem quo longius discedit ab illo, eò se perfectius habet. Sequitur &hoc, si quaniò magis mens in hoc corpus immergitur, tanto deficit magis, &quo discedit longius, eo magis &proficit, tunc fore perfectissimam mentem cum ab hoc corpore penitus euolauerit. Non est autem inde interitus, unde summa perfectio. Sed integra uita, usque adeò ut sit perpetua. Nulla enim mutatione animus unquàm deficiet, quando non perit exeundo è corpore. Qua quidem nulla circa ipsum maior potest esse mutatio. De probatione fidei. Praedicationis pars secunda. Adspira nobis precor Alme Deus, uia, ueritas, uita, Trinstas, unus Deus In medio Ecclesiae laudabo te. In conspectum angelorum prosallam tibi. Postolos nulla simulatione, uel ambitione fuisse adductos ad prędicandum pa