Latin
MARSILII
Ficino, Opera omnia 477-2
Unproofread scanNot analysed yet
habere non potest liberam &solutam. Animus uerò noster hanc habet. Igitur cum à corpore uiuere. Bruta uidemus iudicium habere natura determinatum. Naturali enim extimatione iudicat ouis lupum sibi pernitiosum atque fugit. Neque potest non fugere impellente natura. Naturali instinctu feruntur hirundines ad nidum conficiendum, apes ad aluearia, ad telas araneae. Ideo omnes eiuidem speciei animantes, eodem modo sua fabricant semper. Neque discunt aliquando, neque uariant unquam. Quia species naturalis qua ducuntur, ab initio inest, atque eadem permanet. Homines autem &discunt, &sua opera uariant semper.