# Opera omnia 477-2

Ficino, Opera omnia, MARSILII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/477-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/477-2

habere non potest liberam & solutam. Animus uerò noster hanc habet. Igitur cum à corpore uiuere. Bruta uidemus iudicium habere natura determinatum. Naturali enim extimatione iudicat ouis lupum sibi pernitiosum atque fugit. Neque potest non fugere impellente natura. Naturali instinctu feruntur hirundines ad nidum conficiendum, apes ad aluearia, ad telas araneae. Ideo omnes eiuidem speciei animantes, eodem modo sua fabricant semper. Neque discunt aliquando, neque uariant unquam. Quia species naturalis qua ducuntur, ab initio inest, atque eadem permanet. Homines autem & discunt, & sua opera uariant semper.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
