# Opera omnia 477.4-7

Ficino, Opera omnia, 477.4 to 477.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/477.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/477.4

Si uerò non credimus, ille fidelis permanet. Negare seipsum non potest. Idem ad Corinthios: Deus qui dixit de tenebris lumen splendere, illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in faciem Christi lesu. Habemus autem Thesaurum istum in uasis fictilibus, ut sublimitas sit uirtutis Dei, & non ex nobis. In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur. Attenuamur, sed non destituimur. Persequutionem patimur, sed non derelinquimur. Deijcimur, sed non perimus. Scimus enim quod qui suscitauit lesum, & nos suscitauit cum lesu, propter quod non deficimus. Sed licet is qui fortis est nosterhomo corrumpatur, tamen is qui intus est, renouatur de die in diem. Quod enim in praesenti est momentaneum, & leuae tribulationis nostrę supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quae uidentur, sed quae non uidentur. Quae enim uidentur, temporalia sunt, quę uerò non uidentur, aeterna sunt. Scimus enim quod si terrestris domus nostra huius habitationis dissoluatur, aedificationem ex Deo habemus domum non manu factam. Sed aeternam in coelis. Idem ad Timotheum, uigilia in omnibus, & labora. Opus fac Euangelistę. Ministerium tuum imple, sobrius esto. Ego enim iam immolor, & tempus meae resolutionis instat. Bonum certamen certaui, cursum consummaui, fidem seruaui. In posterum reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illum diem iustus Iudex. Non solum autem mihi, sed omnibus qui diligunt aduentum eius. Denique certam loannis asseuerationem audire fas est. Quod fuit ab initio, quod audiuimus, quod uidimus oculis nostris, quod inspeximus, & manus nostrae contrectauerunt de uerbo uitae, & uita ipsa innotuit. Et uidimus & testamur, & nuntiamus uobis uitam aeternam, quę erat apud patrem, & apparuit nobis?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
