# Opera omnia 478.5-7

Ficino, Opera omnia, 478.5 to 478.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/478.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/478.5

lubet saepe Paulus discipulos suos, praecipuè sacerdotes, profundae Prophetarum intelligentiae diligenter incumbere Origenes contra Celsum inquit, Paulus criminatur eos, qui temere credunt. Profectò Chri stianis consuetudo est. pro eorum indubitata sententia trahere audientes, haec ille. Pręte rea quidem hanc nobis sanguine suo restificati sunt, uiri fuerunt iudicio prudentissimo. Ac si non omnes ab initio, tamen paulò pòst doctissimi, quod quidem eorum gesta scri ptaque confirmant. Et hi quidem deinceps quam plurimi, ioannes, Paulus Hierotheusque Dionysius Philosophi summi, lustinus, Pantenus, Quadratus, Agrippa, Aristides, Lucasque, Marcusque Philosophi. Irem Thomas & Apollo legis ludaicae peritissimi. Timotheus, Titus, Clemens Romanus, Barnabas, loannes senior, Egesippus, Papias, Mellitus Philosophus Asianus, Ignatius sapiens, Policarpus insignis doctor Asiae, Dionysius Ale xandrinus, alijque permulti sapientia excellentes. Quos in libro de Religione longo ordine numeramus. Inter innumerabiles Originem tacere non possum Philosophum, Mar tyremque praeclarum. Denique si primum religionis huius fundamentum Dialectici, uel Oratores, uel Poëtae iecissent, suspicaremur plebem astutia, & eloquentia fuisse deceptam. Si do cti omnes semper respuissent, iudicaremus eam forsitan contemnendam. Si principes uel ab initio, uel paulò post huic legi omnino fauissent, opinaremur debiliores à potentioribus fuisse coactos. Successores deinde, ut fit, legem illam cum lacte suxisse. Diuina igi tur prouidentia uoluit religionis suae simplicem ueritatem ab hominibus prima rudibus, simplicibus, paucis, primam originem ducere, atque ab eis astutos, doctos, plurimos quasi pisces à piscatoribus feliciter & mirabiliter irretiri. Permisit insuper Religionem suam annos plures, quàm trecentos à potentibus ubique Gentium crudeliter impugnar. Quo maior foret doctorum testium & fidelium numerus, reique ipsius, uerior, certior, firmior, au thoritas. Nam in prosperitate quidem seruare fidem facile est, in aduersitate uero difficile. IntelleNtellectus rem uera ratione intellectam attingit intelligendo.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
