Latin
MARSILII
Ficino, Opera omnia 479-2
Unproofread scanNot analysed yet
quomodo panis ille acceperit incrementum. Quatuor id modis effici potuit. Creatione, Rarefactione, Generatione, Magnitudinis attractione, alienae materiae non creauit nouam ibi materiam. Creatione nanque tanquam actionum omnium nobilissi ma in operibus utitur nobilissimis, in productione mundi, angelorum, animarum. Si so lum praesentem materiam rarefecisset, nihil amplius nutriuisset. Quemadmodum si quis melidem extendat in amplius. Potuit autem probabiliter praesenti materiae quantitatem adhibere maiorem, non quidem rarefaciendo quae aderat, sed aliam generando consimili praeditam densitate. Nam &ab initio mundi primo, materiam procreauit nondum quantam.