# Opera omnia 479-2

Ficino, Opera omnia, MARSILII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/479-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/479-2

quomodo panis ille acceperit incrementum. Quatuor id modis effici potuit. Creatione, Rarefactione, Generatione, Magnitudinis attractione, alienae materiae non creauit nouam ibi materiam. Creatione nanque tanquam actionum omnium nobilissi ma in operibus utitur nobilissimis, in productione mundi, angelorum, animarum. Si so lum praesentem materiam rarefecisset, nihil amplius nutriuisset. Quemadmodum si quis melidem extendat in amplius. Potuit autem probabiliter praesenti materiae quantitatem adhibere maiorem, non quidem rarefaciendo quae aderat, sed aliam generando consimili praeditam densitate. Nam & ab initio mundi primo, materiam procreauit nondum quantam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
