# Opera omnia 48.1-4

Ficino, Opera omnia, 48.1 to 48.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/48.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/48.1

Audiamus Hieremiam ita dicentem: Conuertimini filij reuertentes, ait Dominus, quia ego Vir uester, & assumam uos unum de ciuitate, & duos de congregatione, & introducam uos in Syon, & dabo uobis pastores iuxta cor meum, & pascent uos scientia, & doctrina, haec ille. Quae quidem uerba de ultima redemotione, quę per Messiam erat explenda, intelligenda sunt, non autem de redemptione à Ba bylonica seruiture, sicut aliqui opinantur. Nam in eodem contextu legitur. In illo tempore uocabunt Hierusalem solium Domini, & congregabuntur ad eam omnes Gentes in nomine Domini. Quocirca Rabi Salomon in libro Camedrin superiora Hieremiae uerba scilicet assumam uos unum de ciuitate, & duos de congregatione, exponit de ultima illa, quae ab eis expectatur redemptione, sic enim ibi ait: Eligam iustos, & introdu cam eos in Syon. Ex quo patet in ultima per Messiam redemptione non omnes Israëliticos saluari, sed iustos. Hi autem pauciores admodum sunt iniustis, qui non saluantur, ideò dixit Propheta: unum de ciuitate, & duos de cognatione (aliter congregatione) quasi dicat, ualde pauci eligentur ex multis. Hęc ille. Rursus ibidem aliquis ex antiquis Tal muticis inquit. Sicut ex sexcentis millibus hominum, qui Aegypto egressi sunt, soli duo scilicet Caleph & losuę terram promissionis intrasse traduntur, ita in Messię tempore fo re. Sic enim apud Oseam scriptum esse, & canet ibi iuxta dies iuuentutis suae, & iuxta di es ascensionis eius ex terra Aegypti. Haec ille. Zacharias loquens de Christo inquit: Aedificauit templum Domino. Expectant ludęi Christum uastissimam in terris ex lapidibus mortuis machinam constructurum. Iesus autem sublime, & coeleste ex uiuentibus animorum lapidibus templum diuina nimirum arte construxit. Sed isti per superiora etiam confutantur. Hieremias: In diebus eius scilicet Messiae, saluabitur luda, & Israël habitabit confidenter, dies illos quos nominat, ad Christum pertinere uolunt, cuius manib. in priscum illud, terterrenumque regnum reduci sperant, terrenisque opib. ad uotum ditari. Nos autem dicimus, per Christi gratiam & doctrinam, animas uolentium tam reliquorum, quàm ludęorum à pristina illa culpa mundari, per quam mundationem habitare corpus cum hac fiducia posset, ut post corporis solutionem ad coelestia reuolent.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
