# Opera omnia 48.5-8

Ficino, Opera omnia, 48.5 to 48.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/48.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/48.5

Iuda, id est, Genus humanum, quod a luda, id est, ab ludaea totam originem habet, saluabitur, scilicet si uolet, sed ex quo nam saluabitur? scilicet ex culpa per Adam concepta, & habitabit coelum. Meminisse debemus Israel in sacris literis interdum significare homines cuiuscumque generis, modò uerum cul tum Dei Israël sequantur, etiam si ab Israël, seu lacob secundùm sanguinem non descen derint. Quapropter Esaias, ubi agit de propagatione populi Israël, per uocationem Gentium, sub doctrina Messiae inquit, Effundam spiritum meum super semen tuum, & caete ta, & germinabunt inter herbas quasi salices iuxta fluentes aquas. Et in eodem contextu declarat hanc propagationem seminis Israël, seu Iacob non esse solum secundum progeniem corporalem intelligendam. Idcirco subdit: Iste dicit, Domini ego sum, & ille uo cabitur in nomine lacob, & hic scribet in manu sua Domino, & in nomine Istaël assimilabitur, haec ille. Qui dicit, Domini ego sum Israël, ita est secundum carnem, de quo etiam illud additur, & ille uocabitur in nomine lacob. Quòd praeter haec in textu sequitur, ad eos pertinet, qui opinione, moribusque sunt similes Israël, unde Rabi Salomon ubi inter pretatur uerba huiusmodi. & in nomine Israël assimilabitur, sic dicit: Isti sunt, qui ex cultu Gentilium ad uerum Dei cultum conuertuntur, digni enim sunt, qui Israëlis nomine nuncupentur, haec Salomon. Quando igitur Prophetae aiunt, Israel sub Messia saluum fore, non genus hominum hoc, aut intelligunt, sed omnes qui cultu, & uita Israel & lacob se similes reddunt, quod si uelis hoc nomine Iuda, & Israël, in textu illo leremiae peculiarem duntaxat Dei populum significari, esto. At illi qui Dei filium negauerunt, degenerati sunt, & à Romanis puniti sunt, qui uerò illum ex Iudaeis sectati fuerunt, & mul ti quidem & magni uiri, uerè erant Israëlis nomine nuncupandi, atque praecipui inter illos, signo quodam à Deo dato, anto Hierosolymę urbis obsidionem in regnum Agrippę regis, qui Romanis amicus erat, aufugerunt seruatique sunt. Vnde Dauid: Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant à facie arcus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
