# Opera omnia 480.1-4

Ficino, Opera omnia, 480.1 to 480.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/480.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/480.1

Mox adhibuit quantitatem, non quidem rarefactae materiae, quae nondum quanta erat. Rarefacta uerò passio quaedam est pertinens ad rem iam quantam. Potuit etiam probabiliter uirtutem inserere pani mirabiliter attractiuam, quę efficacissimen suggeret aërem undique & aquae terraeque uapores. Quae in pane protinus condensata coctaque subito facerent augmentum. Similiter sagine granum attractiua & digestiua uirtute, sugit aërem & humorem, unde tumet, ex pusillo fit magnum atque procerum, ex uno fit multa, ex deformi formosum. Natura id longo perficit tempore, breui Daemon efficit idem. Solus momento Deus. Facit quoque pro arbitrio Deus multa, producendo formas etiam sine motu. Daemon autem mouendo quae sunt loco coniungit unde formae resultant. Disposuit lesus in prato mensas ordine XII. & in qualibet mensa centum discumbere iussit utrinque uidelicet quinquaginta. Post hunc mensarum duodenarium, adhibuit alium duodenarium in longum, aliumque deinceps usque ad duodenaria quinque. Sunt igitur ibi sexaginta mensae & hominum sex millia, uirorum scilicet quinque millia, & quingenti pueri, & totidem mulieres. Benedixit autem panem, dicens: Crescite panes, replete populum fidelem. Similiterpisces subtractis primo spinis. Erant autem librae quinque panum, & similiter piscis, ac dum benediceret sub Sole, resultabat umbra digitorum quinque super pisces, & similiter aliorum quinque digitorum super panes. Vnde auctum est utrunque seorsum ad libras usque uigintiquinque. Deinde fregit panem quemli bet tractu apertae palmae digitorumque super panem. Ceisit digitis panis. Vnde sex resul tauere bucellae. Duxitrunum è transuerso manum, & factae sunt triginta sex bucellae. Ex quinque panibus ita multiplicatis facta sunt centum & octuaginta frusta. Dedit lesus unicuique duodecim Apostolorum frusta in gremio quindecim, id est, unicuique confinium. Pisces uerò integros ipse portauit. Paulatimque distribuit, mensis procedens in latitudinem per semitas laterales. Dum Apostoli duodecim procedebant, per semitas duodecim in longum. Denique cum repleti essent, & collecta fragmenta, benedixit fonti, ut tutius suauiusque combiberent. Dicens: Feratur spiritus Domini super aquas. Ponimus corpus corpulentum, corpus spiritale, & spiritum. In primo genere sunt, Terra, Aqua, Aër mixtus. In secundo autem sunt, Aër purus, Ignis, Coelum. In tertio Anima, Angelus, Deus. Deus quidem & Angelus simpliciter spiritales sunt. Anima uerò spiritalis quidem est, quatenus intellectu agit. Dicitur etiam animalis, exercet opera uitae, sensusque in corpore.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
