Latin
480.5 to 480.6
Ficino, Opera omnia 480.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Dicitur &corporalis, quando intellectu nihil agente agit, quod est animae reliquum. Sic enim affectum &habitum induitur corporalem. Vbi anima ad con ditiones corporis traditur, id est, ut fiat passibilis, obscura, tarda, hebes. Potest itaque corpus quandoque ad naturam animae retrahi, ut fiat impassibile, clarum, agile, spiritale. Tunc, inquam, cum animus totus intellectus euadit diuino absorptus intellectu. Neque id mirum, uidimus enim terram rarefactione fieri aquam hanc similiter aërem effici, hunc fieri similiter ignem. Ignis, si materiam dempseris, erit coelum. Si coelo dimensionem subtraxeris, erit spiritus, id est, lumen à materia &dimensionibus absolutum. Sic uides corporale ad naturam ascendere spiritalem. Sicut cogitare potes spiritum effici corporalem. Addita lumini dimensione primum, deinde materia. Addito animae affectu &habitu corporali adhibita condensationi igni, aërique &aquae. In illud Pauli. Colossen. 3. Ratres si consurrexistis cum Christo &c.) Congregatio fidelium seeundum Paulum unum corpus est. Cuius caput est Christus. Caput secundùm Platonem est to tus homo. Rotundum enim est instar coeli. Septem meatus habet, quasi plantas septem, oculos duos, quasi Solem &Lunam. Omnes sensus, qui non sunt in reli quo. Habet septem potentias cognoscendi, quinque sensus, imaginationem &rationem, &secundum Galenum principatum tenet in corpore, &ab eo deriuatur in corpus animalis uita senuita, sensus &motus. Huic reliqua famulantur, ut hominis instrumenta.