# Opera omnia 481

Ficino, Opera omnia, MARSILII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/481
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/481

Itaque fratres, si Chustus caput nostrum est in coelo, nos membra, quatenus in terra sumus, tanquam membra seiuncta, motum, sensum, uitam amittimus, nisi quatenus fide, spe, charitate ad ipsum, quasi tribus neruis alligati, manemus. Quaeramus igitur superius ascendendo arctius alligari Christo, qui sursum est, ne penitus pereamus. Sapiamus & gustemus, quae sursum sunt. Terrenas escas passim paratas à Diabolo fugiamus: harum enim sapore uelut hamo nos illaqueat, & sapore detinet diuturno, ne euolemus ad Christum. Igitur quae sursum sunt sapite. Animalis quidem & diabolicus homo, qui in nobis erat, iam per passionem & resurrectionem mortuus est. Interea spiritali homine uiuimus, donec uitae gloriae manifestetur in nobis, quae nunc nobis est abscondita, & reseruatur in Christo apud Patrem. Hinc illud loannis: Filij Dei sumus, quasi iam generati, sed nondum apparuit quod erimus. Quum autem Christus, in quo seruatur nobis uita gloriae, apparuerit in iudicio, tunc & nos apparebimus, & fulgebimus unà cum ipso per gloriae splendorem in sempiternum. Nam & intellectus nostri ex lumine intellectus eius, illuminabuntur, & corpora nostra tanquam per radios sui corporis resplendebunt. Vnde & imagines nostrae in nobis inuicem perspicientur, & imago Christi inspicientur in cun ctis, & imagines cunctorum conspicientur in Christo, & beatus erit oculus in nobis uterque, mentis scilicet, atque corporis. Hinc illud loannis: Haec est uita aeterna, & uideant te solum Deum, & quem misisti lesum Christum, ad eiusmodi uitam, ut Deus sua clementia nos perducat. Tradunt Platonici animam esse corporis seminarium. Ideoque for mam corporis esse quasi animam quandam degenerantem in naturam materialem. ideò probabile est uicissim naturam corporalem redigi quandoque ad animę ipsius naturam. Similiter semen tritici tumescit in herbam, herba redit in semen. Ignis densatur in terram, ad ignem terra reuertitur. In quem materia haec reuersa ex immobili, inepta, obscura, fit mobilis, agilis, clara, & sine dissipatione penetrans. Quando igitur natura corporis in naturam animae redigetur, praeter id quod in passibilitatem, claritatem, agilitatem ab ani ma sortietur, habebit ab anima quod penetret solida, nec dissipans, nec dissipatum, sicut anima solidum hoc penetrat undique corpus, non dissipata. Quoniam ipsa interim id uiuificat, nec solùm non dissipans, sed etiam repugnantia ligans. Plotinus probat corpus solidum non posse absque fractione solidum aliud penetrare, non quidem culpamateriarum, quae cum prima sui natura indiuisibiles sint, facilè possunt simul congredi. Nec

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
