Latin
482.1 to 482.4
Ficino, Opera omnia 482.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &homo simplex, quatenus habet manum, instrumenta omnia uidetur habere. Inflammabat cor audientium uerborum suorum, flatu quodam flagrantiore. Quum enim adhuc, uelut terreni inepti essent ad lucem, incoepit sub simplici fide, atque saepe animam calefacere charitatem, quo calore purgaretur, &transferretur ad intelligentiae lumen. Angelus autem, qui descendit ad monumentum fuit è numero uirtutum, quae mortis sphaeram regunt. Venit itaque ad custodes perterrendos, &forma fulguris, &miro terrae motus effectu, quae pertinere uidentur ad Martem, alij duo angeli grandiores fuerunt, ex ordine Dominationum, quae louem, &Potestatum, quae Solem ducunt. Quanquam &ille prior uestem habuit argenteam, ad consolandas mulieres, sicut per fulgur milites antè terruerat. De duobus discipulis in Emaus. Lucae XXIIII. Adspira nobis precor, alme Deus, uia, ueritas, uita, Trinitas, unus Deus. In medio Ecclesiae laudabo te. In conspectu angelorum psallam tibi. Bant discipuli duo in Emaus, &quia carebant firmitate fidei, Daemon detinebat oculos eorum, ne parentem agnoscerent lesum. Citans uidelicet uaporem quendam ad oculos tum disgregantem pupillas, tum rubore afficientem. Quo effigies lesus, tum grandior, tum rupicundior appareret. Et has rationes elicimus ex quodam Au gustini fundamento. Iesus igitur, quo eis uisus perspicaciam restitueret, explanatione utitur scripturarum, qua fidem assereret, ut hac adhibita accenderetur &charitas. Incoepit paulatim resurgere fides. Flagrare coepit &charitas. Hinc illud: Cor nostrum erat ardens, dum nobis loqueretur in uia. Verùm sicut neque sufficiebat fides, nisi charitas adderetur. Ita neque charitas in affectu satis erat, nisi accederet charitas in effectu. Igitur tunc demùm se patefecit lesus, quum eum hospitio, &conuiuio receperunt. Vbi non solùm praebuit se clarè uidendum, sed etiam sacramento Eucharistiae degustandum: Quin panem benedixit &fregit. Vbi communione Christi expulsus est Daemon, qui intulerat caecitatem. Charitate igitur &affectus simul &operis accedere debemus ad lesum, si modò dicturus sit nobis: Gustate me, ac uidete, quàm suauis sit Dominus. Nam &ille charitatis amore accessit ad creandum mundum, descendit ad hominem redimendum. Hinc factum est, ut amore omnia ad generandum operandumque moueantur, quod patet non solùm in animantibus, sed etiam in elementis, &coelis, atque (ut alibi diximus) opti mum in quolibet ordine proprium amatoriae charitatis obtinet signum. Seraphini quidem inter angelos empyreum inter coelos &reliqua. Seraphini sub Trinitate, cui attribuitur coelum empyreum, regunt chrystallinum, &merito quum ardeant charitate empyreum, igneum capite tangunt.