Latin
483.5 to 483.7
Ficino, Opera omnia 483.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Edixerat enim lesus, si quis uult meus esse discipulus, abneget semetipsum, &tollat crucem suam, &sequatur me. Finis tandem est, ut integra firmaque sit Euangelica ueritas. Reuelatione narrata, confirmat quantam de ipso tanquam de legitimo seruo Deus habeat curam, ut uelit eum lliaca saepius passione torqueri, ne fortè ex diuinis muneribus efferatur, putetque se esse aliquid plus, quam hominem, sed ex dolore uentris hominem se prorsus agnoscat, Christumque praedicet, non seipsum. Quòd autem stimulus carnis eius non libidinis feruor extiterit, testatur uita eius innumeris continuisque plena laboribus, uictusque parcissimus, inedia, nuditas, labor assiduus. Quodue prouidentia Dei commodius tutiusque uirtutis dolore corporis, quam libidine probat. Neque uos turbet, quòd stimulum carnis appellet: consueuit enim quicquid ad corpus, &materiam pertinet, carnis nomine nuncupare. Item quòd de Diabolo stimulante dicit, memento daemones humores saepe mouere ad morbos efficiendos. Quod Serapion &Auicenna confirmant. Reuelationibus igitur instructus, &inter labores atque pericula toto terrarum orbe disseminat Dei uerbum. Quod in Euangelio hodierno seminat ipse Deus, atque dum seminat, aliud cadit secus uiam, &c. Quoniam dicit semen suum, per suum declarat Deum ipsum esse, qui seminat, seminat autem in animabus humanis, tum ab initio intellectuales conscientiae regulas, tum quotidie ueritates suas sanctorum ministerio. Tum maximen in lesu tempore suo. Exire dici, quatenus Filius uenit ex Patre, &ex occulto prodit in manifestum. Audientes uerò multi quidem, nullo modo suscipiunt hoc semen, hoc Dei uerbum. Qui scilicet nullam rebus diuinis fidem adhibent. Qui sunt uia quaedam à Diabolo trita.