# Opera omnia 484.1-3

Ficino, Opera omnia, 484.1 to 484.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/484.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/484.1

Vbi nota incitamenta ad uitia ex humoribus facilè proue nire, ex cholera ad iram, atque superbiam. Ex sanguine ad uanitatem, atque libidinem, ex phlegmate ad pigritiam. Ex mesancholia ad timiditatem, inuidiam, auaritiam. Incredulitatem uerò non facilè ex humoribus prouenire, sed ex daemonibus dissuadentibus aliquid, & aliud suadentibus. Nam & credulitatem augent nobis angeli. Alij uerò suscipiunt semen aliqua fide, sed quia non ueram charitatem habent, non perseuerant: ideò non perducunt ad fructum, atque hi quidem duobus modis: aliqui enim fortitudinis defectu, id est, laborem & dolorem non tolerantes, recedunt à fructu uerbi diuini, & hi dicuntur timore cadere. Alij defectu temperantiae. Hi enim corporis uoluptatibus obsequuti, sementem intellectualis uerbi non proferunt, talesque sunt quàm plurimi. Plures enim muscarum uino dulci suffocantur, quàm austero. Sicut autem tribus gradibus fit defectus, sic tribus gradibus fit profectus. Qui enim fide suscipiunt uerbum, & propter ueram charitatem perseuerant, fortitudinis & temperantiae beneficio. Hi, ut tradit Matthaeus, si fide excelluerint, producunt triginta pro uno, si spe praeualuerint, sexaginta, si charitate, centum. Forte per tres gradus infructu designat, tres in beatitudine gradus, ut alij ad primum coelum, alij ad secundum, alij ad tertium eleuentur. Tangitur hîc insuper Platonica quaedam opinio, ponens tres in qualibet morali uirtute gradus. Alij enim ex diuino semine ciuslem producunt uirtutem, quae secundos amputat motus. Alij purgatoriam, quae motus secundos extirpat, alij purgati animi, quae primos amputat motus. Sic castitas alia coniugalis est, alia uidualis, alia uirginalis, sic fortitudo, alia spernit detrimenta externorum, alia detrimentum corporis, alia totam hanc uitam, uirtus purgati animi, tanquam perfectissima centenario numero designat, qui resultat ex denario in seipsum ducto, qui plenus est numerus: ultra enim hunc est quaedam repetitio numeri. Memento parabolam hanc afferri proprie de praedicatione Christi ad ludaeos.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
