# Opera omnia 484.4-6

Ficino, Opera omnia, 484.4 to 484.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/484.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/484.4

Quorum quarta pars profecit in semine: tres enim partes in unam proiectae dicuntur. Quamobrem lesus Apostolos, praecipuè Paulum, extra ludaeam, per tres mundi partes, Asiam, Africam, Europam misit, diuinum uerbum seminaturos. Vt autem Paulus antè persecutor sui clarius, & ardentius praedicaret, reuelauit ei arcana sua quando rapuit eum. Post annum à passione completum, ante biennium expletum. A die uerô conuersionis suae, raptusque sui post annos quatuordecim à Troade secundam Corinthijs scribit Epistolam. Raptus est autem Damasci in eo triduo, quo non uidit, non bibit, non comedit, sed orabat assiduè. Narrat uerò se raptum in tertia persona. Quoniam quasi alter nunc est, & alter quando fuit in raptu, uel alter quando raptum, alter uero post raptum. Dicit autem se nescire utrum animus suus in raptu esset in corpore, necne: id est, nesciri à se in quantum homo, nesciri ab aliquo simpliciter homine. Nos igitur si scientia id comprehendere non possimus, opinione saltem, ac fide pro uiribus tentemus attingere. Est radius uisualis in oculo, per quem eminus proiectum oculis remotissima quaeque tangit, uidetque tangendo, quod in animalibus apparet, nocte uidentibus multò magis est intellectualis in mente radius, emicans in remota, praesertim quoniam homo praestantissimus, quantum deficit inter animalia radio uisuali, tantum intellectuali radio compensat. Potuit igitur eiusmodi radius in Paulo ad remotissima quaeque protendi, diuino uidelicet fauente lumine. Sicut radius oculi nostri, usque ad remotissima foueatur lumine Solis. Hoc itaque pacto anima Pauli uirtute duntaxat ascendisset in coelum. Hoc equidem concedo fecisse, sed efficacius aliquid est ulterius requirendum. Siquidem & raptum asseueranter repetit. Et utrum cum corpore fuerit, ponit ambiguum. Neque tamen cum corpore terreno uult intelligi. Neque sursum intelligi uult, animam per mortem ab hoc corporis reparatam. Deus namque beneficus, non facit per mortem, quod potest sine morte facere. Quid ergo?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
