Latin
484.7
Ficino, Opera omnia 484.7
Unproofread scanNot analysed yet
est inter animam corpusque solidum spiritus tenue corpus uapor, &subtili sanguine procreatus. Vigore talis, qualis odor aquae uitis aspectu, talis qualis reuerberatio quaedam splendoris aestate su per arenas, hoc in spiritu proprie habitat anima. Per hanc regit &tractabile corpus. Nam &quando spiritus retractus ad intima deserit extima, anima quoque deserit eadem, quando iterum dilatatur, adest illis simul &anima. Potuit igitur Deus eiusmodi spiritum usque ad coelum tertium dilatare. Quo illuc usque porrecto, ipsa quoque substantia animae coelo praesens extitit, &interea terreno simul corpori praesens. Eatenus enim praesentem se facit anima ubique totam, quatenus &spiritus dilatatur.