# Opera omnia 484.7

Ficino, Opera omnia, 484.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/484.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/484.7

est inter animam corpusque solidum spiritus tenue corpus uapor, & subtili sanguine procreatus. Vigore talis, qualis odor aquae uitis aspectu, talis qualis reuerberatio quaedam splendoris aestate su per arenas, hoc in spiritu proprie habitat anima. Per hanc regit & tractabile corpus. Nam & quando spiritus retractus ad intima deserit extima, anima quoque deserit eadem, quando iterum dilatatur, adest illis simul & anima. Potuit igitur Deus eiusmodi spiritum usque ad coelum tertium dilatare. Quo illuc usque porrecto, ipsa quoque substantia animae coelo praesens extitit, & interea terreno simul corpori praesens. Eatenus enim praesentem se facit anima ubique totam, quatenus & spiritus dilatatur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
