Latin
485.5 to 485.7
Ficino, Opera omnia 485.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nequeunt enim duo esse pariter infinita. Inuenit &in bonitate infinita amorem ad se pariter infinitum. Vbi Paulus post tertium coelum corporeum, triplex quoque reperit diuinum coelum, Patrem &Filium, atque Spiritum. Post hoc per trinum quoque descendit angelicum coelum: uidit enim quemadmodum natura diuina intelligentiae fons non solùm coelos corporeos, sed intellectuales effecit, dum Angelos procreauit, qui tanquam sphaerae circa polum, ita circa Deum perpetuò reuoluuntur. Naturam hanc angelicam in trinum uidit coe lum similiter distributam. Sicut enim una Dei natura in tres personas mirabiliter deriua tur. Sic unam generalem angelorum naturam cognouit in tres hierarchias:i. sacros prin cipatus esse diuisam. Prima quidem hierarchia Patri: secunda Filio: tertia Spiritui potissimum est attributa. In prima Seraphini Patrem praecipuè in seipso considerant. Cherubini Patrem gubernantem pręcipuem filium. Throni Patrem cum Filio Spiritum producentem. In secunda Dominationes filium in se praecipuè speculantur, uirtutes Filium à Patre ge nitum. Potestates Filium producentem una cum Patre Spiritum. In tertia princlpatus praecipuè in seipso contemplantur. Archangeli Spiritum à Patre simul &Filio praecedentem. Angeli Spiritum à Filio simul &Patre manantem. Singuli uerò etsi alij praecipu è aliter omnia contemplantur. Animae uerò beatae per eosdem nouenarij numeri angelorum gradus distribuuntur. Est &alia quaedam apud Dionysium distributio angelorum. Nam hierarchia prima contemplationi prorsus incumbit, &contemplando sequentes illuminat. Seraphini, ut exponit beatus Thomas, ipsum diuinae prouidentiae ordinem in diuina potissimum bonitate considerant, uelut fine. Cherubini eundem in essentia diuina potissimùm, uelut forma quadam, &exemplari. Throni eundem potissimùm in seipso. Forsan uerò Seraphini, quam potenter prouideat, potius speculantur. Cherubini, quam sapienter. Throni denique, quam beneficè.