Latin
486.5 to 486.8
Ficino, Opera omnia 486.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quandoquidem nisi prius amati uos ab illo, ipsum non possetis amare: amate, filij, tota mente totum bonum, &amando illud unum apprehendite, in quo unum sunt omnia bona. Quo quidem apprehenso comprehenditis omnia, quod in ipso nec uos, nec alia possidetis. Per coelum itaque fidei primum, ad coelum spei secundum, per hoc ad coelum charitatis tertium processistis, qua accensi ardetis Deo, lu cetis ex Deo, gaudetis in Deo, sicut &qui ad coelum Veneris, tertium &amatorium peruenerunt. Solem quasi Deum prorsus attingunt. Rursus, ò filij, amore Dei prorsus accensi mortalium amorem procul expellite, habetis in animo circa mortalia motus animi primos, atque secundos. Primi sunt quaedam incitamenta sensus, atque iudicium rationis exorta. Secundi sunt, qui post iudicium rationis etiam perseuerant, &ipsi rationis assensus. Hos itaque consensus amputate primum, moderatioresque reddite, unde ciuilis in uobis uirtus exorietur. Posthęc consensiones eiusmodi penitus extirpate, eritque in uobis purgatoria uirtus. Denique primos quoque motus pro uiribus amputate. Itaque hac purgati iam animi probitate, tanquam tertio coelo exemplarem in Deo uirtutem percipietis. Sicut qui per Martem ferro amputan tem ad louem aequitatis signum, &ad Saturnum mentis segregatae significatorem, tanquam tertium inde coelum uenerit, peruenit ad Lacteum circulum occultit ditissimum syderibus, quasi Deum. Quem Saturnus ipse per Capricornum sui domicilium uidetur attingere. Postremò, filij, uisibilem hunc mundum dimittite, ad imaginabilem, quasi secundum, procedite coelum, ab hoc ad intelligibilem, quasi tertium, id est, ad rationes ordinis uniuersi, quas si absque materia mundi cogitaueritis, mentem architecti mundani protinus possidebitis. Ordo namque mundani artificij, subtracta materia, ipsa diuini mens est artificis. Itaque per coelum tertium tertiò iam peruenietis ad Deum, sicut &qui Zodiacum quasi mundum uisibilem rectè perspexerit, perueniet ad chrystallinum quasi mundum imaginabilem, in quo imaginabilia signa ponuntur, ab hoc ad empyreum, tanquam ad intellectuale coelum, &intelligibile lumen, unde ascendet ad Deum, ut à lumine, quod &dispersum est, &in materia, ad lumen tandem unitum, &ubique totum, &à materia liberum, postremò perueniat. De paßione Domini. AEci sumus omnes, ô Domine, miserere nostri, propter merita passionis tuae. Aspice nos, clementissime Domine, ut te respiciamus, ut te foeliciter uideamus. Hodie, fratres mei, Christianus populus uanis passim bacchanalibus ocA cupatur, Christus interea seruator populi, in Euangelio Lucae praenuntiat discipulis futurae passionis suae dolores. Quos bacchanalium nostrorum culpa sustinuit.