# Opera omnia 487.1-3

Ficino, Opera omnia, 487.1 to 487.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/487.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/487.1

Quos & libentissimè perpessus est, ut nos à perpetuis cruciatibus liberaret. Praenuntiat autem passionem suam, ut eos animet ad patientiam, atque martyria. Praedicit & resurrectionem, ne malis ullis perterreantur. Praemonet omnia, ut diuinitatem suam cognoscant, quódue non ui humana uictus, sed electione sua passurus erat. Ne ab eo in passione discedant, etiam singula confirmat oraculis Prophetarum. Quod apparet per Isaiam atque Danielem, & alios. Isaias ita dicit: Obtuli scapulas meas ad uerbera, genas meas ad alapas, & faciem meam non diuerti à sputorum dedecore. Hinc & illud de cruce: Tradidit in mortem animam suam, & cum sceleratis reputatus est. Et de resurrectione DauidNon derelinques animam meam in inferno, neque dabis sanctum tuum uidere corruptionem. Praedixit autem se passurum sub Gentibus & ludaeis, propter Pilatum, eiusque satellites. Discipuli uerò non intelligebant, scilicet mysteria Prophetarum. Item credebant eum saepe allegoricèm loquutum, sub passionis mortisque suae nomine aliud quiddam significare. Iam enim conceperant hunc esse adeò diuinum, ut occidi non possit. Mox cae cum illuminat, miraculo diuinitatem confirmans, ne diuinitati futura passio detrahat. Illuminat caecum, sed petentem, iterumque petentem, & superantem impedimenta turbae mundanae retrahentis à Deo. Et fortè prius illuminatur mente, quàm corpore. Caecus enim mendicusque, Prophetarum forsan ignarus, filium Dauid eum uocat. lesus perseuerantiam illius, diligens suo statu à se mouet illum. Interrogat quid uelit, ut uotum coram omnibus fateatur, & caecum se esse palàm ostentat praesentibus. Neque pecuniam postu lare, sed lumen, quum dicit: Domine iam illuminatus est mente per ipsum Christi statum. Quum dicit, ut uideam, desiderat oculi lumen. Iesus motu linguae, uel oculorum, illuminauit eum, sicul Sol radiorum aspectu reddit nos uidentes, quando dixit, Respice, scilicet me, quia fides tua erga me te reddidit salute dignum. Agnosce me salutis datorem. Quum dixit Respice, prouocauit eum, ut oculos in se uerteret.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
