Latin
488.1 to 488.3
Ficino, Opera omnia 488.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Nequaquam: nam primum illud non propter se, sed propter alia, &gratia tui diligeres, &contra prudentiae ordinem, principium primum ultimumque finem subijceres sequentibus, aliorsumque referres, hunc usque igiturDenique fit resolutio, ut Deo placeas, &si quid addendum est, cur placere uelis, adde ad gloriam Dei, ut sit eius imperium gloriosius. Haec ipsa charitas est, propter quam ad glo riam Dei tu non solùm contendis illi placere, sed etiam ut caeteri placeant, uidelicet amplificandae diuinae gloriae gratia. Nam &ipse Deus charitate sui, id est, amplificandae, siue communicandae suae bonitatis amore, ut Dionysius ait, omnia procreauit. Amor autem in uoluntate consistit. Ideò Mercurius atque Plato unà cum nostris Theologis, uolun tatem diuinam ex amore bonitatis suae cuncta procreauisse confirmant. Vniuersum igitur, quod tantum &tale, &tunc effectum fuerit, propriè ex diuina uoluntate &charitate sortitur. Tantum enim &tale, &tunc factum est, quantum &quale, &quando Deus uoluit. Nam prout ad potentiam &sapientiam pertinet, &aliâs, &aliter fieri potuisset. Quum igitur ex amore diuino facta sint omnia, eodem omnia conseruantur, atque mouentur. Singula igitur inde ducta amore quodam propagationis suae, qua diuinam imitentur propagationem, mouentur &agunt. Amorem item conseruationis suae, qua diuinam imitentur aeternitatem prosequuntur, &fugiunt. Quae sine amore, nec aliquid agerent, nec agendo consequerentur. Amore item partium mutuo seruatur totum, conseruantur &partes. Amore tandem omnium inter se communi uniuersum perpetuò conseruatur, omnisque huiusmodi amor charitas nominatur. Quando à Deo insitus ad diuinam imitationem &legem omnia prouocat. Sola forsan, quae intellectum habent ex libero arbitrij motu, ab hoc fine aberrare possunt. Quae tamen ex hoc liberi motus munere plus admodum, quàm caetera Deo debent. Ideoque multò magis ab eis charitatem Deus exigit, qua Deum propter Deumament, &se unà cum caeteris diligant, propter ipsum. Quanti uerò Deus faciat charitatem, non solùm ex eo patet, quod ille omnia charitate fecit, &seruat, &mouet, quaeue regnum eius in subditos, subditorum charitate seruatur, uerùm etiam ex eo, quod symbolum, id est, inditium &imaginem charitatis in summis ubique constituit. Inter Angelos ordo Seraphinorum primus est. Prima, sancti Spiritus, &diuinae charitatis imago. Inter coelorum sphaeras prima est empyreum symbolum charitatis. Dominus inter planetas, Sol calore suo proprietas charitatis. Ignis inter elementa summus charitatis indicium. In calore tandem charitati persimili, generatio rerum uitaque consistit.