Latin
489.5 to 489.8
Ficino, Opera omnia 489.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Traclunt enim ubi color apparet plumbeus, esse Cometam Saturnium, &significare pestem atque penuriam. Vbi uerò color est igneus, esse Martium, &praelia incendiaque portenderae: plurimum uerò tales existere. Vim enim Martis igneam &motiuam attrahere, sursum uapores à terra, quam plurimos ad sublimem aeris regionem igni contiguam, ibique protinus inflammari. Iudicant quoque uarios ex Cometis euentus, ex signis, atque planetis, quibus quum crinitae exoriuntur, &occidunt à Meridie, uergunt ad Septentrionem, atque uicissim. Fortè igitur quum uiderent Orientales Astronomi mense Decembris exoriri Cometam in principio Sagittarij, iudicauerunt esse salutare portentum, quia radios ostendebat tum aureos ex natura Solis, tum argenteos ex natura louis, tum mistos ex natura Veneris. Fortè etiam erat tunc in principio Sagittarij lupiter. Sol enim, si ritè metimur, tunc medium obtinebat Sagittarij signum. Facilè uerò Venus semper unica Soli occupabat Sagittarij finem, probabile est talem quoque fuisse postea coeli figuram, Christo nascente, Mense Decembri, si natus sit post noctis dimidium. Nam &in Euangelio legitur, natum, dum Pastores alternas custodirent noctis uigilias, &ab angelo dicitur, hodie natus. Ingens uerò ex hac coeli positione, tum admiratio, tum controuersia Astrologis incidit: hinc enim ex loue, Sole, Venere iudicabant, Regem uerò iustissimum, clarissimum, clementissimum. Inde uerò ex Sole admodum diuitem esse non posse. Quomodo igitur magnus Rex erit, &pauper? Praeterea ex loue in angulo ascendentis existimabant genituram eius ualde foecundam, sed ex Luna prima faciem Virginis obtinente genituram fore sterilem, &Virginem quandam potius, quàm grauidam exaltari. Ex his Astrologorum iudicijs, atque etiam ex praedictionibus Balaam, caeterorumque Prophetarum percrebuerat opinio frequens Oriente toto, Regem iustitiae propter louem, ueritatis propter Solem, gratiae propter Venerem tunc exortum, uel designatum: sed ab orientalibus nati locus ignorabatur. Cometa quidem ad duos fortè menses duxit, secundum duas ascendentis horas, &si uergeret ad Meridiem uersus ludaeam, locus tamen certum non designabat. Hactenus insuper ob eiusmodi controuersiam nesciebatur, utrum natus, uel na sciturus ille, coelitùs potius, an diuinitus mitteretur.