Latin
490.4 to 490.7
Ficino, Opera omnia 490.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Et meritò dixit, hodie, quasi hoc die, quamuis fortè nox esset media. Quoniam diem tunc praeferebat ipsum Cometae lumen: hinc illud Dauidis: Et nox sic ut dies illuminabitur. Posthac Angelus hanc Orientem uersus subitò traduxit ad Persas, Magos inde ducturus ad Christum. Hinc illud Esaiae: Surge, illuminare Hierusalem, quia uenit lumen tuum, &gloria Domini super eo orta est, &c. Et ambulabunt Gentes in lumine tuo. Nam quando ortus est Dominus, hoc lumen apparuit circa Hierusalem. Deinde in hoc lumine Magi Gentiles ambulauerunt. Quia sicut ab ludaea primùm processit in Orientem, ita uicissim ab Oriente redijt in Iudaeam, illuc Magos adducens. Quòd autem hic Cometa fuerit idem Angelus, qui Pastoribus edixerat gaudium magnum, ex eo conij. cimus, quia Magi quum uiderent iterum eiusmodi stellam, gauisi sunt gaudio magno, &dixit, ualde, quia quum primùm ab initio uiderant, gauisi fuerant gaudio magno, sicut &Pastores. Nunc uerò &ualdè, quia gratissimum tibi bonum solet accidere quod gustaueris aliâs, &intermissum quandoque recipias. Idem uerò Angelus, qui sub radijs uisibilibus duxerat Magos ad Christum mox sub occultis radijs mentes dormientium Magorum admonet, ne Hierosolymam aduertantur, &losephum monet, ut cum puero fugiat in Aegyptum. Angelus moriente Christo in ipsa Lunae forma plenam lumine Lunam super naturae uires momento subiecit Soli, diemque meridie conuertit in noctem, qui &nascente lesu sub forma Cometae mediam noctem conuertit in diem. Hinc illud Dauidis: Sicut tenebrae eius, ita &lumen eius, quoniam utrunque eiusdem angeli ma nisterio est impletum. Et utrunque in spatio similiter medio, siue noctis, siue diei. Quo autem modo Angelus Cometam accumulauit? Stans protinus in aëre medio, mille aëris stadia circumfusa sibi in spatium aliquanto angustius congregauit, idque totum uelut anima corpus sibi mira potestate deuixit, &à reliquo elemento secreuit. Proinde ac uirtute coa guli, lac plurimum cogitur in angustius, &ab aqua secernitur. Et cur Angelus aërem condensauit? Vt lumen quod huic aëri exhibiturus erat, hominum oculis appareret. Quę enim rarissima sunt, subterfugiunt acies oculorum. At unde lumen corpori huic adhibuit Angelus? Ab ipso uidelicet suae intelligentiae lumine.