Latin
491.5 to 491.7
Ficino, Opera omnia 491.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
De Cantico Simeonis, ac uera fidelium pace. Adspira nobis precor, alme Deus, uia, ueritas, uita, Trinitas, unus Deus. In medio Ecclesiae laudabo te. In conspectu Angelorum psallam tibi. Onsolare nos Domine semper in infirmitate nostra. Quemadmodum consola tus es aliquando Simeonem in senectute sua. Simeon sacerdos sapiens quum ex scripturarum obseruatione cognouisset eo seculo Christum esse uenturum, obsecrauit Deum, ut tamdiu uiueret, ut uidere possit Christum natum. Accepit igitur à Spiritu sancto, eum se in sua uita uisurum. Quum uerò &differretur aduentus, &ille uiribus senectute deficeret, aiebat in orationibus suis: Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me? Memor esto uerbi tui Dne seruo tuo, in quo mihi spem dedisti. Respondet interim illi Dins: Multitudine dierum replebo te, &ostendam tibi salutare meum. Hac ergo fiducia Simeon pius, Spiritus sanctus charitate plenus, expectat diu aduentum Christi, eumque tota mente considerat, non solùm ad consolationem suam, sed consolationem populo Israeli communem. Et quoniamcum charitate sperat, ideo consequitur hodie quod expectat, &eodem quo sperabat amore, lesum ipsis amoris ulnis amplectitur. O fortunatum senem, qui tam facilè amplecteris eum, qui mundum pugno complectitur. O senem reuera beatum, qui regis &sustines eum, qui &te regit, &sustinet omnia. Simeon ergo ex diuturno desiderio mirabiliter translatus in gaudium, exclamat, O Domine, ubi lesum fatetur esse Deum. Nunc primùm tu dimittis me, &unum quemque seruum tuum in pace. Non dimittis, quia usquam à nobis fugias, qui semper es ubique, sed dimittis ex hac uita descendere. Nolebas enim, sicut promisisti, me prius hinc abire, quàm aeternum Filium tuum hactenus mente mihi uisum, quandoque oculis uiderem in tempore genitum.