# Opera omnia 492.1-4

Ficino, Opera omnia, 492.1 to 492.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/492.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/492.1

Recedo equidem nunc in pace, facta scilicet per Filium tuum inter homines, atque Deum, sublatis culpis hominum. Quibus pax interhomines, ac te esse non poterat. Paratam intelligo pacem, quum primùm uidi salutare tuum, hic natum in communem toti mundo salutem. Id salutare uerbum tuum prius quidem erat in mundo, sed nobis occultum. Nunc uerò assumpto corpore patebit coram facie omnium communiter populorum. Proinde uerò erit lumen Gentibus, & gloria plebis tuae Israël. Iudaei quidem etiam ante hac lumen aliquod possidebant in Prophetis & Le ge, atque Figuris. Gentiles uerò eiusmodi carebant lumine. Sed lumen accipiunt ab Apostolis. Quod quidem lumen est ad gloriam Israëlis, non dico totius populi, sed maximè tui, id est, Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, & praecipuè Christi Patrisque Dei. Hanc lucem, hanc gloriam, hanc pacem, nascente Christo, multitudo pronuntiat Angelorum. Nam & splendor in altis apparet, & Angeli clamant, Gloria in excelsis Deo, & in terra pax hominibus bonae uoluntatis. Tota gloria, totus effectus nostrae salutis est à Deo per Christum eo tempore natum. Vnde & pax facta est hominibus, inter illos & Deum Christum conciliante: hominibus, inquam, bonae uoluntatis, id est, qui uoluntatem suam ita cum diuina copulant uoluntate, quemadmodum Angeli uoluntatem suam cum diuina coniungunt, atque ita facta erit uoluntas tua sicut in coelis, sic in terra. Ideò sic exclamat, Pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis, non eam, quam mundus dat, sed quam dat Pater meus, qui est in coelis. Dicite rogo, fratres mei, quam pacem, quam concordiam inuenire possitis in mundo, qui totus est ex discor dibus constitutus. In corpore nostro aduersus humores continuè humores pugnant. Rationi repugat sensus, & in ratione opiniones opinionibus contradicunt. Nunquid inueniemus extra nos pacem in rebus infra Lunam insuper inter se conuenire discordan tibus. Repugnant frigida calidis, sicca humidis, grauia leuibus, rara densis, mollia duris, albis nigra, amara denique dulcibus. Quaeramus saltem in coelo pacem, atque concordiam, quam infra coelum reperire non possumus. Verùm nec in coelesti quidem corpore, proh dolor, concordiam & pacem possumus inuenire. Nam & illuc Astronomi repugnantiam multiplicem inuenerunt.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
