Latin
FICINI
Ficino, Opera omnia 493-2
Unproofread scanNot analysed yet
FICINI MARSILII Florentini Medici atque Philosophi, in librum de Vita, ad magnanimum Laurentium Medicen, patriae seruatorem, Epistola dedicatoria. Acchum Poëtae summum antistitem, sacerdotem, bis natum canunt. Fortè significantes, uel futurum sacerdotem statim initiatum, oportere renasci, uel perfecti tandem sacerdotis mentem Deo penitus ebriam, iam uideri renatam. Aut forsan humiliore sensu, uinum Bacchi germen ge nerari semel in uite, quasi Semele, maturis sub Phoebo racemis, regene rari rursum post ipsum uindemiae fulmen in suo uase uinum, uelut in louis foemore merum. Sed de sacris in praesentia mysterijs non est loquendum, ubi mox phy sica potius ope languentibus opitulaturi sumus. Nec agendum stylo grauitatis seruo, sed libero potius &iocoso, postquam à Libero patre nescio quomodo statim exorsi sumus. Et rectè, inquam, nescio quomodo: nam fortè prudentior aliquis à Phoebo, Medicorum primo, potius quam à Baccho medicinam auspicatus esset. Quid uerò? Si quod non uanum omen sit, in ore nunc sorte quadam proferente Bacchum. Hic enim almo quodam uino securitateque laetissima, salubrius fortè medetur, quàm herbis ille suis, carminibusque Phoebus. Quocunque uerò sensu uel illa, uel haec acceperis, dux ille sacerdotum Bacchus, geminas quasi matres habuisse fertur. Melchisedech autem summus ille sacerdos, uuam uix matrem, unum uix patrem habuit. Ego sacerdos minimus, patres habui duos, Ficinum Medicum, Cosmum Medicen. Ex illo natus sum, ex isto renatus. Ille quidem me Galeno, tum Medico, tum Platonico commendauit: hic autem diuino consecrauit me Pla toni. Et hic similiter atque ille Marsilium Medico destinauit. Galenus quidem corporum Plato uerò medicus animorum. Iam diu igitur sub Platone salutarem animorum exercui medicinam, quando post librorum omnium eius interpretationem, mox decem atque octo de animorum immortalitate libros, &aeterna foelicitate composui, ita pro uiribus patri meo Medici satisfaciens. Medico uerò patri satis deinceps faciendum putans, librum de Literatorum ualetudine curanda composui. Desiderabant praeterea posthaec homines literati non tantum bene quandoque ualere, sed etiam bene ualentes, diu uiuere. His ergo deinde librum de Vita longa dedi. Diffidebant autem medicinis atque remedijs in re tanta terrenis. Adiunxi librum de Vita, tum ualida, tum longa coelitùs comparanda, ut ex ipso mundi corpore uiuo, uita quaedam uegetior in corpus nostrum, quasi quoddam