Latin
EPISTOLA
Ficino, Opera omnia 495-2
Unproofread scanNot analysed yet
bere solent, tantam saltem literarum studiosos cerebri &cordis, iecinorisque &stomachi oportet habere rationem, imò uerò tantò maiorem, quantò &membra haec praestantiora, quam illa sunt, &ij frequentius, atque ad potiora his membris, quam illi illis utuntur. Praeter ea solers quilibet artifex instrumenta sua diligentissimè curat, penicillos pictor, malleos incudesque faber aerarius, miles equos &arma, uenator canes &aues, citharam citharoedus, &sua quisque similiter. Soli uerò Musarum sacerdotes, soli summi boni ueritatisque uenatores, tam negligentes (proh nefas) tamque infortunati sunt, ut instrumentum illud, quo mundum uniuersum metiri quodammodo, &capere possunt, negligere penitus uidentur. Instrumentum eiusmodi spiritus ipse est, qui apud medicos uapor quidam sanguinis, purus, subtilis, calidus, &lucidus definitur.