# Opera omnia 495-2

Ficino, Opera omnia, EPISTOLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/495-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/495-2

bere solent, tantam saltem literarum studiosos cerebri & cordis, iecinorisque & stomachi oportet habere rationem, imò uerò tantò maiorem, quantò & membra haec praestantiora, quam illa sunt, & ij frequentius, atque ad potiora his membris, quam illi illis utuntur. Praeter ea solers quilibet artifex instrumenta sua diligentissimè curat, penicillos pictor, malleos incudesque faber aerarius, miles equos & arma, uenator canes & aues, citharam citharoedus, & sua quisque similiter. Soli uerò Musarum sacerdotes, soli summi boni ueritatisque uenatores, tam negligentes (proh nefas) tamque infortunati sunt, ut instrumentum illud, quo mundum uniuersum metiri quodammodo, & capere possunt, negligere penitus uidentur. Instrumentum eiusmodi spiritus ipse est, qui apud medicos uapor quidam sanguinis, purus, subtilis, calidus, & lucidus definitur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
