# Opera omnia 495

Ficino, Opera omnia, EPISTOLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/495
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/495

LIBER I. De nouem Studiosorum ducibus. Cap. I. Vicunque iter illud asperum, arduumque, & longum ingrediuntur, quod quidem uix tandem ad excelsum nouem Musarum templum assiduo labore perducit, nouem omnino itineris huius ducibus indigere uidentur. Quorum primi quidem tres in coelo, tres sequentes in animo, postremi tres in terra, nos ducunt. Principiò, in coelo Mercurius, ut inuestigando Musarum iter aggrediamur, uel impellit, uel adhortatur: siquidem Mercurio tributum est inuestigationis omnis officium. Deinde Phoe bus ipse, & quaerentes animos, & res quaesitas splendore uberrimo sic illustrat, ut perspicuè quod quaerebatur, à nobis inueniatur. Accedit gratiosissima Venus, Gratiarum mater, atque almis omnino laetisque radijs suis rem omnem adeò condit, & ornat, ut quicquid & instigante Mercurio quaesitum fuit, & monstrante Phoebo iam erat inuentum, mirifica quadam & salutari uenustate Veneris circumfusum, delectet semper, & prosit. Sequuntur tres itineris huius duces in animo, uidelicet uoluntas ardens, & stabilis, acumen ingenij, memoria tenax. Tres in terra postremi sunt, prudentissimus paterfamiliâs, probatissimus praeceptor, medicus peritissimus. Absque his nouem ducibus nemo ad ipsum nouem Musarum templum perbenire uel potuit, uel poterit unquam. Caeteros quidem duces ab initio nobis praecipuè Deus omnipotens naturaque tribuerunt, tres uerò postremos nostra adhibet diligentia. Sed praecepta officiaque, quae ad patremfamiliâs, & quae ad praeceptorem circa literarum studia pertinent, antiqui plures, sapientesque tractauerunt, praecipuè Plato noster, & saepe alias, & in libris de Republica, ac de Legibus diligentissimè. Deinde Aristoteles in Politicis, Plutarchus quoque & Quintilianus egregiè. Solus autem literarum studiosis hactenus deest medicus aliquis, qui manum euntibus porrigat, salutaribusque consilijs atque medicinis adiuuet eos, quos neque coelum, neque animus, neque paterfamiliâs praeceptorue destituit. Ego igitur sortem eorum laboriosissimam misertus, qui difficilè Mineruae minuentis neruos, iter agunt, primus tanquam medicus debilibus & ualetudinarijs adsum, sed utinam facultate tam integra, quàm propitia uoluntate. Surgite iam adolescentes, Deo duce alacres. Surgite iuuenes, atque uiri, quos ardentius Mineruae studium nimium eneruat. Accedite libenter ad medicum, qui uobis ad instituti uestri perfectionem, monstrante Deo, atque fauente, consilia remediaque salutaria largitur. Quàm diligens habenda cura sit cerebri, cordis, stomachi & spiritus. II. Cap. Rincipiò quantam cursores crurium, athletę brachiorum, Musici uocis curam ha

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
