# Opera omnia 496-2

Ficino, Opera omnia, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/496-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/496-2

Cap. III. On solùm uero membra illa, uiresque & spiritus, homines literarum cupidi cu rare diligentissimè debent, uerùm etiam pituitam semper, & atram bilem, non aliter quam nauigantes Scyllam, atque Charybdim, cautissimè euitare iubentur. Quantum enim reliquo corpore ociosi sunt, tantum cerebro ac mente negociosi. Inde pituitam, quod Graeci phlegma, hinc atram bilem, quam ijdem melancholiam uocant, gignere compelluntur. Illa quidem ingenium saepe obtundit, & suffocat, haec ue rò si nimium abundauerit, flagraueritue, assidua cura crebrisque deliramentis uexat, animum iudiciumque perturbat, ut non immeritò dici possit, literatos fore praecipuè sanos, nisi pituita molesta esset, & laetissimos sapientissimosque omnium, nisi bilis atrae uitio, uel moerore saepe, uel interdum desspere cogerentur. Quot sint causae, quibus literati melancholici sint, uel fiant. Cap. III. T autem literati sint melancholici, tres potissimûm causarum species faciunt. Prima coelestis, secunda naturalis, tertia est humana. Coelestis, quoniam Mer curius, qui ut doctrinas inuestigemus inuitat, & Saturnus, qui efficit, ut in do ctrinis inuestigandis perseueremus, inuentasque seruemus, frigidi quodammo do siccique ab Astronomis esse dicuntur, uel si fortè Mercurius non sit frigidus, fit tamen saepe Solis propinquitate siccissimus, qualis est natura apud medicos melancholica, ean demque naturam Mercurius ipse, & Saturnus literarum studiosis, eorum sectatoribus impertiunt ab initio, ac seruant, augentque quotidie. Naturalis autem causa esse uidetur, quòd ad scientias praesertim difficiles consequendas, necesse est animum ab externis ad interna, tanquam à circunferentia quadam ad centrum sese recipere, atque dum speculatur in ipso (ut ita dixerim) hominis centro stabilissimè permanere. Ad centrum uerò à circumferentia se colligere, figique in centro, maximè terrae ipsius est proptium, cui quidem atra bilis persimilis est. Igitur atra bilis animum, ut se & colligat in unum, & sistat in uno, contempleturque assidue prouocat. Atque ipsa mundi centro similis, ad centrum rerum singularum cogit inuestigandum, euehitque ad altissima quaeque comprehendenda, quandoquidem cum Saturno maximè congruit altissimo planetarum. Contemplatio quoque ipsa uicissim assidua quadam collectione, & quasi compressione, naturam atrae bili persimilem contrahit. Humana uerò ea ex nobis causa est. Quoniam frequens Sagittario mentis cerebrum uehementer exiccat, igitur humore magna ex parte consumpto (quod caloris naturalis pabulum est) calor quoque plurimum solet extingui, unde natura cerebri sicca frigidaque euadit, quae quidem terrestris & melancholica qualitas nominatur. Praeterea ob frequentissimum inquisitionis motum, spiritus quoque moti continuè resoluuntur. Resolutos autem spiritus, ex subtilione sanguine instaurari necessarium est.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
