Latin
497.1 to 497.4
Ficino, Opera omnia 497.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Qua propter subtilibus clarioribusque sanguinis partibus saepe consumptis, reliquus sanguis necessariò densus redditur, &siccus, &ater. Accedit ad haec, quod natura in contemplatine cerebro prorsus cordique intenta, stomachum heparque destituit. Quare alimentis praeser tim, uel uberioribus, uel durioribus malè concoctis, sanguis inde frigidus, crassusque, &ni ger efficitur. Demum nimio membrorum ocio, neque superflua excernuntur, neque glutinosi tenaces, fuscique uapores exhalant. Haec omnia melancholicum spiritum, moestumque &pauidum animum efficere solent. Siquidem interiores tenebrae multò magis quam exteriores, moerore occupant animum atque terent. Maximè uerò literatorum omnium, hi atra bile premuntur, qui sedulò philosophiae studio dediti, mentem à corpore rebusque corporeis seuocant, incorporeisque coniungunt, tum quia difficilius admodum opus maiori quoque indiget mentis intentione, tum quia quatenus mentem incorporeae ueritati coniungunt, eatenus à corpore disiungere compelluntur. Hinc corpus eorum nonnunquam, quasi semianimum redditur atque melancholicum. Quod quidem Plato noster in Timaeo signi ficat, dicens: animum diuina saepissimè, &in intensissimè contemplantem, alimentis eiusmodi adeò adolescere, potentemque euadere, ut corpus suum supra, quàm natura corporis patiatur exuperet, ipsumque uehementioribus agitationibus suis aliquando, uel effugiat quodammodo, uel nonnunquam, quasi dissoluere uideatur. Cur melancholia ingeniosi sint, &qui horum sint eiusmodi, aut secus. Cap. Actenus quam ob causam Musarum sacerdotes melancholici, uel sint ab initio, uel studio fiant, rationibus primo coelestibus, secundo naturalib. tertio humanis ostendisse sit satis. Quod quidem confirmat in libro Problematum Aristoteles. LOmnes enim, inquit, uiros in quauis facultate praestantes, melancholicos extitisse. Qua in re Platonicum illud, quod in libro de Scientia scribitur, confirmauit, ingenio sos uidelicet plurimum concitatos furiososque esse solere. Democritus quoque nullos, inquit, uiros ingenio magnos, pręter illos, qui furore quodam perciti sunt, esse unquam pos re. Quod quidem Plato noster in Phaedro probare uidetur, dicens poeticas fores frustra absque furore pulsari. Etsi diuinum furorem hic fortè intelligi uult, tamen neque furor eius modi apud Physicos, alijs unquam ullis praeterquam melancholicis incitatur.