# Opera omnia 498.1-4

Ficino, Opera omnia, 498.1 to 498.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/498.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/498.1

Si enim tenuata pro natura sua maximè fuerit, pote rit forsitan absque noxa etiam esse multa, atque etiam tanta, ut aequare bilem saltem pondere uideatur. Abundet igitur atra bilis, sed tenuissima, non careat humore subtilioris pituitae circumfuso, ne arescat prorsus, durissimaque euadat. Non tamen misceatur omnino pi tuitae, praesertim uel frigidiori, uel multae, ne frigescat. Sed bili sanguinique adeò misceatur, ut corpus unum conficiatur ex tribus, dupla sanguinis ad reliqua duo proportione compo situm. Vbi octo sanguinis partes, duae bilis, duae iterum atrae bilis portiones existant. Accen datur aliquantulum à duobus illis atrae bilis, accensaque fulgeat, non uratur, ne quemadmodum solet materia durior, dum feruet nimium, uehementius urat, & concitet: dum uerò refrige scit, similiter frigescat ad summum. Bilis enim atra ferri instar, quando multum ad frigus inten ditur, friget ad summum, quando contrà ad calidum ualde declinat, calet ad summum. Neque mirum uideri debet, atram bilem accendi posse facilè, atque accensam uehementius urere. Siquidem uidemus calcem illi similem, aqua perfusam feruere statim, atque exurere. Tantam ad utrunque extremum melancholia uim habet, unitate quadam stabilis, fixaeque naturae. Quae quidem extremitas caeteris humoribus non contingit. Summe quidem calens summam praestat audaciam, imo ferocitati, extreme uerò frigens, timorem ignauiamque extremam. Medijs uerò inter frigus caloremque gradibus infecta uariè, affectus producit uarios, non aliter, quam merum, praecipuè potens, bibentibus ad ebrietatem, uel eam paulò liberius, affectus inferre uarios solet. Igitur opportunè temperata sit atra bilis oportet. Quae quum ita moderata est, ut diximus, & bili sanguinique permixta, quia & natura sicca est, & conditione, quantum ipsius natura patitur, tenuissima, facilè ab illis accenditur, quia solida est, atque tenacissima, accensa semel diutissime flagrat, quia tenacissimae siccitatis unitate potentissima est, uehe mentius incalescit. Quemadmodum lignum in paleis, si utraque accendantur, magis diutiusque calent, & lucent. Atqui à diuturno uehementique calore, fulgor ingens, moiusque uehemens, & diuturnus proficiscuntur. Huc tendit illud Heracliti: Lux sicca, anima sapientissima. Quo pacto atra bilis ingeniosos efficiat. Cap. VI.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
