# Opera omnia 498.5-8

Ficino, Opera omnia, 498.5 to 498.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/498.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/498.5

Vaeret fortè quispiam, quale sit corpus illud humoris eiusmodi ex tribus illis humoribus ea, qua diximus proportione conflatum? Tale fermè est colore, quale aurum esse uidemus, sed aliquantum uergit ad purputam. Et quando tam naturali calore, quam uel corporis, uel animi motu acceditur? Fermè non ali ter, quam ignitum rubensque aurum, purpureo mixtum calet, & lucet, atque uelut iris trahit uarios flagrante corde colores. Quęret aliquis iterum: Quonam pacto humor eiusmodi conducat ingenio. Nempe spiritus ex hoc humore creati, primo quidem subtiles sunt, non aliter, quam aqua illa, quam & Vitae, seu Vitis aquam nominant, & ardentem, quoties ex crassiori mero, quadam ad ignem destillatione, ut fieri solet, exprimitur. Spiritus enim sub angustioribus atrae bilis eiusmodi compressi meatibus, uehementiore ob unitatem calore, maximè tenuantur, perque arctiores meatus expressi, subtiliores erumpunt, deinde calidiores similiter, atque eadem ratione lucidiores: tertio, motu agiles actione uehementissimi: quarto, solido stabilique humore iugiter emanantes, actioni diutissimè seruiunt. Tali autem animus noster obsequio fretus indagat uehementer, perseuerat inue stigande diutius. Facilè quaecunque inuestigauerit, inuenit, clare perspicit, syncerè dijudi cat, ac retinet iudicata. Adde quod quemadmodum in superioribus significauimus, animus instrumento, siue incitamento eiusmodi, quod centro mundi quodammodo congruit, atque (ut ita dixerim) in suum centrum animum colligit, semper rerum omnium & centra petit, & penetralia penetrat. Congruit insuper cum Mercurio atque Saturno, quorum alter omnium planetarum altissimus, inuestigantem euehit ad altissima. Hinc Phi losophi singulares euadunt, praesertim quum animus sic ab externis motibus, atque cor bore proprio seuocatus, & quàm proximus diuinis, diuinorum instrumentum efficiatur. Vnde diuinis influxibus, oraculísque ex alto repletus, noua quaedam inusitataque semper excogitat, & futura praedicit. Quod non solùm Democritus atque Plato affirmant, sed etiam Aristoteles in Problematum libro, & Auicenna in libro Diuinorum, & in libro de Anima confitentur. Quorsum haec de atrae bilis humore tam multa?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
