# Opera omnia 499.5-8

Ficino, Opera omnia, 499.5 to 499.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/499.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/499.5

Denique natura nullum sensum longius, quam tactum ab intelli gentia segregauit. Secundum monstrum, est uini cibique satietas. Quippe si uinum uel ni mium, uel nimis calidum uehemensque fuerit, caput ipsum humoribus pessimisque fumis implebit. Mitto quòd insanos facit ebrietas. Cibus uerò nimius, primùm quidem ad stomachum, in ipso coquendo omnem naturae uim reuocat. Quò fit, ut capiti simul, speculationique intendere nequeat. Deinde ineptè coctus, multis & crassis uaporibus humoribusque, aciem mentis obtundit. Quinetiam si satis coquatur, tamen, ut Galenus ait, animus adipe & sanguine suffocatus, coeleste aliquid peruidere non potest. Tertium denique mon strum est, ad multam noctem, praesertim post coenam frequentius uigilare, unde etiam post ortum Solis dormire cogaris. Quoniam uerò in hoc errant, fallunturque studiosi permulti, idcircò quantum ingenio noceat, latius explicabo, atque rationes septem praecipuas afferam. Primam ab ipso coelo: secundam ab elementis: tertiam ab humoribus: quartam ab ordine rerum: quintam à natura stomachi: sextam à spiritibus: septimam à phantasia deductas. Principiò, tres Planetae, quemadmodum in superioribus dicebamus, contemplationi & eloquentiae maximè fauent, Sol, Venus, atque Mercurius. Hi uerò paribus fer mè passibus concurrentes, aduentante nocte nos fugiunt, die uerò uel propinquante, uel iam surgente resurgunt, nosque reuisunt. Post uero Solis ortum in plagam coeli duodecimam, quae carceri tenebrisque ab Astronomis assignatur, repentè traduntur. Ergo non quisuel nocte, quando nos fugiunt, uel die post Solis ortum, quando carceris tenebrarumque domum intrant, sed qui uel propemodum petentibus ortum, uel iam surgentibus ad contemplandum scribendumque, ipsi quoque consurgunt, ij soli acutissimè speculantur, & eloquentissimè inuenta sua scribunt, atque component. Ratio secunda, scilicet ab elementis, est talis: Oriente Sole mouetur aer, tenuaturque, & claret: occidente uerò contrà. Sanguis autem & spiritus, motum qualitatemque aëris circumfusi, naturaque similis sequi necessario compelluntur. Tertia ratio, quae ab humoribus ducitur, est eiusmodi: In aurora mouetur sanguis, & regnat, motuque tenuatur, & calescit, & claret: spiritus uerò sanguinem sequi imitarique solent.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
