Latin
Cap. IIII
Ficino, Opera omnia 5
Unproofread scanNot analysed yet
Iubet saepe Paulus discipulos suos, praeci puè sacerdotes, profundae prophetarum intelligentiae diligenter incumbere. Credebant igitur, intelligebantque, ut dixi, quod prędicabant. Alioquin pro disciplinę illius assertio ne nequaquam tam infrepidem, tam libenter se continuis laboribus, periculis, uerberibus, &certae morti supposuissent. Paulus pro Christi gloria annos septem atque triginta, supra quàm credi possit, usque ad extremum spiritum omni afflictionum genere continuò laborauit. Laborauit tempus idem &Petrus, laborauit loannes Euangelista annos octo &sexaginta, caeterique per omnem uitam similiter.