# Opera omnia 5.1-4

Ficino, Opera omnia, 5.1 to 5.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/5.1

Cap. VI. Quo animo Christi discipuli laborabant. Vo autem animo Christi discipuli laborarint, declarat Paulus in epistola ad Romanos. Quis, inquit, nos separabit à charitate Christi? tribulatio, an angustia, in persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, extimati sumus sicut oues occisionis. Certus sum enim quòd neque mors, neque uita, neque angeli, neque principatus, neque potestates, neque uirtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque alia creatura poterit nos separare à charitate Dei, quae est in Chri sto sesu Domino nostro. Idem postquam Corinthijs enumerauit multa laborum, tormentorumque genera, quae & tulerat, & ferebat, subiunxit, in his se laetari, gloriari, corroborari. Idem scribit dum Romae uinctus esset ad Philippenses: In ullo confundar, sed cum omni fiducia, sicut semper, & nunc exaltabitur Christus in corpore meo, siue per uitam, siue per mortem, mihi enim uiuere Christus est, & mori lucrum. Quòd si uiuere in carne hic mihi fructus operis est, quid eligam ignoro, coarctor autem e duobus. Deside ro enim dissolui, & esse cum Christo, atque hoc quidem mihi multò melius, permanere autem in carne propter uos, necessarium est. Subiungit diuinans in hunc modum. Et hoc confidens scio, quia manebo, & permanebo omnibus uobis ad profectum uestrum, & gaudium fidei, ut gratulatio uestra abundet in Christo lesu in me, per meum aduentum iterum ad uos. Et paulò pòst: Vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini. idem certamen habentes, quale & uidistis in me, & nunc audistis de me. Liberatus autem est, ut praedixit à uinculis, redijtque ad illos. Idem ad Colossenses. Permanete in fide fundati, & stabiles, & immobiles à spe Euangelij, quod audistis, quod prędicatum est in uniuersa creatura, quae sub coelo est, cuius factus sum ego Paulus minister, qui nunc gaudio in passionibus pro uobis, & adimpleo ea, quae desunt passionum Christi in carne mea, pro corpore eius, quod est Ecclesia. Idem ad Thessalonicenses: Nemo moueatur in tribulationibus istis, ipsi scitis, quòd in hoc positi sumus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
