# Opera omnia 501.1-4

Ficino, Opera omnia, 501.1 to 501.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/501.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/501.1

X ijs, quae in superioribus disputata sunt, fermè iam satis constat, opportunem no stra nos studia exordiri, uel statim oriente Sole, uel hora una saltem, uel duabus, ad summum, ante Solis exortum. Sed antequam e lecto surgas, perfrica parumper Esuauiterque palmis corpus totum primò, deinde caput unguibus, sed id paulò leuius. Hac in re Hippocrates admoneat. Nam frictione, inquit, si uehemens sit, durari corpus: si leuis, molliri: si multa, minui: si modica, impleri. Quum è lecto surrexeris, noli subi tae lectioni meditationique prorsus incumbere, sed saltem horae dimidium cuilibet expurgationi concedito, mox meditationi accingere diligenter, quam ad horam circiter unam pro uiribus prorogabis. Deinde remittes parumper mentis intentionem, atque interim eburneo pectine diligenter & moderatè pectes caput, à fronte ceruicem uersus quadragies pectine ducto. Tum ceruicem panno asperiori perfrica, demum reuersus ad meditandum, duas insuper horas, aut saltem horam unam studio dedicato. Produci uerò nonnunquam studia possunt, sed aliquanta interdum intermissione facta, ad horam usque meridianam. Quinetiam interdum, quamuis rarò, nisi cibum interim cogamur assumere, post meridiem circiter horas duas. Sol enim circa ortum potens est, potens & in medio coelo. In plaga quoque illa coeli, quae medium proximè sequitur, quam nonam Astronominotat, & sapientiae domum, Sol maximè gaudet. Quoniam uerò Poëtae omnes Phoebum Musarum scientiarumque ducem esse uolunt, meritò si quid altius excogitandum est, his horis potissimum cogitetur. Si Musae quaerendae, horis ijsdem Phoebo duce quaerantur. Reliquae enim horae, ueteribus alienisque legendis potius, quam nouis proprijsque excogitandis, accom modatae uidentur. Semper autem meminisse debemus, qualibet hora semel saltem paulisper remittendam esse mentis intentionem. Quum enim ob intentionem huiusmodi spiritus resoluantur, meritò si nunquam cesses tendere, lentus eris. Dum laboras animo, interim corpore conquiesce. Mala est defatigatio corporis, peior animi, utriusque simul pessima, oppositis hominem motibus simul distrahens, uitamque disperdens. Denique haud ulterius meditatio procedat, quam uoluptas, potius uerò citra. eul Vitandae pituitae praecepta. Cap. IX. Peraeprecium fore uidetur, quae noxia literatis esse diximus, repetere breuiter, atque remedia singulis adhibere. Ergone pituita nimis augeatur, exercitatione quotidie stomacho fermè uacuo bis utendum, nunquam tamen laboriosa, ne acuti spiritus dissoluantur, excrementa diligentissimè ab omnibus meatibus expurganda. Sordes à corporis totius cute, capitis praecipue, tum lotione, tum frictione penitus abstergendae.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
