Latin
501.5 to 501.7
Ficino, Opera omnia 501.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Vitanda alimenta frigida nimium, atque nisi obstiterit atra bilis, etiam humida, &omnino quae pinguia, uirulenta, uiscosa, uncta, glutinosaque sint, uel quae facilè putrescere soleant. Si stomachus, uel natura, uel aetate sit frigidus, aut dimittendus omnino, aut certè minuendus aquae potus. Moderatus cibus sit oportet, sed potio moderatior. Habitatio alta à graui nubiloque aëre remotissima, tum ignis, tum calidi odoris usu, humiditas expellenda. Prohibendum frigus à capite, maxime uerò ceruice atque pedibus: multum enim obest ingenio. Prodest moderatus usus aromatum in frigidioribus epulis, nucis muscatae praesertim, &cinnamomi, &croci, zinziberis quoque con diti manè stomacho uacuo, quod sensibus etiam &memoriae maximè prodest. bo sl) Qua ratione uitanda sitatra bilis. Cap. X. Essimam uerò illam, quam in superioribus detestabamur atram bilem, hęc augent. Crassum turbidumque uinum, pręcipue nigrum, cibi duri, sicci, salsi, acres, acuti, uetem res, usti, assi, fricti, carnes bouis &leporis, caseus uetus, salsamenta, legumina, pręcipuè faba, lenticula, melangia, erumca, brassica, sinapis, radicula, allium, caepa, por rum, mora, cariotę, &quęcunque calefaciunt, uel frigefaciunt, simulatque desiccant, &omnia nigra. Ira, timor, misericordia, dolor, ocium, solitudo, &quaecunque uisum &olfactum, au ditumque offendunt, omnium uerò maximè tenebrae.