Latin
504
Ficino, Opera omnia 504
Unproofread scanNot analysed yet
Funde insuper Iuleb ex succo citri, uel limonis uncias treis, aut duas. Quòd si stomachus debilis est, &frigidus, adijce duas cinnami drachmas. His ante cibum duabus horis uten dum. Nauseam semper ab utroque natam humore tollit diacytonites, &usus capparis cum aceto Item potus modicus ieiuno stomacho albi aceti rosacei, si duplo sacchari pondere misceatur. Rursus menthae syrupus, atque absynthij. Item mentha uel aceto condita, uel acido mali punici succo diluta, atque rigata. Exquisitißima atrae bilis remedia. Cap. XVIII.