Latin
504.1 to 504.4
Ficino, Opera omnia 504.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Si unà cum pituita caeteri quaeque humores turbent, pilulis ex reubarbaro Mesues, uel pilulis quae Sine quibus, à posterioribus nuncu pantur, opportunè purgabimus. Omnem uerò uehementem repentinamque deiectionem purgationemque penitus detestamur: nam stomachum corque debilitat, spiritus multos exhaurit, contundit humores, spiritus fumis humorem fuscis obtenebrat. sit cium en Catarrhi &destillationis, communis studiosorum pestis remedia. Cap. XIIII. Οάγ Bi caput propter pituitam destillationibus fluctuat, quandoque hora somni alili. quot ex pilulis, quas modò descripsimus, dabimus. Iubebimus pręterea ea ho ra &alijs thus saepe mandere: nam mirificè destillationibus &sensibus omnibus, memoriaeque succurrit. Rursus muscata nux &theriaca ore retenta probatur. Maiorana quoque, quam amaracum nominant, uel eius aqua admota naribus, uel infusa. Post cibum uerò alimentorum fumos coriandro, cydoneisque coercebimus. De dolore capitis. Cap. XV. CI caput saepe doleat humore grauatum frigido, praeter illa, quae narrauimus, confectionem illam, quam diambram nominant, uel diacori, uel plirisarcoticon tenere ore iubebimus. Quinetiam masticem saepe mandere. Praeterea linire frontem, tempora, ceruicem, maioranae, foeniculi, rutae folijs unà cum oleo, aquaque rosaceis perfectè diluta. Visus caligantis medelae. Cap. XVI. Bi oculi caligant, neque rubent tamen, neque aliud praebent ullum caloris indicium, tunc sanè collyrium ex aqua foeniculi, maioranae, chelidoniae, rutae, adhibito croco &antimonio, confert. Sed aqua eiusmodi prius densiori panno est exprimenda. Nihil tamen admoueas oculis, nisi antea pilulis Lucis saepe purgaueris. At si caligantes oculi rubeant, subitò pilulis ex fumo terrae compositis purga. Mox collyrium ex aqua rosacea &saccharo prodest. Nonnunquam uerò albumine oui, tutia, lacte adiectis, quam primùm opitulatur. Omnino autem quotidianus usus marathri uisum seruat, &acuit. Semen quidem nus frequenter ore tenere oportet, folia uerò comedere. Triphera minor à Mesue descripta, optima est. Optimum quotidie uacuo stomacho myrobalanum, chebulam conditam sumere, atque cum ea nonnihil panis ex saccharo, marathroque in puluerem ducto compositi, quod insuper ingenio mirum in modum, ac producendae uitae prodest. Eufrasiae quinetiam usus, oculis est singulare praesidium. In omni uel dolore capi tis, uel caligine oculorum, diuertendi sunt retrò uapores frictionibus cucurbitulisque Ac si calor in causa sit, sanguinisque abundet, hirundines ceruici &humeris adhibebimus. De sensorio gustus instaurando. Cap. XVII. CTomachus saepe literarum studiosis gustum ferè omnem amittit.