Latin
507.1 to 507.5
Ficino, Opera omnia 507.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Sed neque uentrem medicinis soluere, neque sanguinem licet, nisi prius clysteribus pinguibus, mollibusque lenieris. Atque hoc lit in melancholica natura commune praeceptum, dandam esse operam, ut si oportuerit, eiusmodi clysteribus frequentatis uenter inferior lubricus semper sit, atque purgatus. De electuarijs &confectis. Cap. XXIII. CEIIS CEquuntur electuaria, ex quibus laudo equidem quod Rasis exhilarans appellauit. Praeterea quae in libro de Viribus cordis Auicenna componit, sed multo ma *gis quod Mesues ita conscribit: Sume crudum sericum colore coccineo nuper Etinctum, pondere libram unam, id merge succo pomorum dulcium, &suauiter redolentium, atque succo buglossae, aquaque rosacea, singulorum libra una, post quatuor &uiginti horas, totum id coque suauiter, donec aqua rubeat. Deinde extrahe sericum, atque insuper exprime diligenter. Infunde mox sacchari candidissimi centum &quinquaginta drachmas, coque rursus, donec quasi mel spissetur. Amoue tunc ab igne, atque infunde dum calet, ambrae crudae diligenter conscissae drachmas sex, &ut liquescat ambra permitte. Postremò adde his puluerem eiusmodi: Sume ligni aloes erudi, cinnami, utriusque aequè sex drachmas, lapidis lazuli ritè abluti drachmas tredecim, unionum, id est, albarum margaritarum drachmas duas, auri ueri drachmam unam, musci electi partem drachmae dimidiam. Dantur ex eo cum uino drachmae duae, uel una, manè ac uesperè ante cibum tribus aut quatuor horis. Id mihi prae caeteris ualde placet. Veruntamen probo etiam diamuscum Mesues dulcem, compositionemque gemmarum, modò cum aqua rosacea adsumuntur. Laudarem quóque mirificè quod est à Petro Ebanensi Philosopho summo conflatum, nisi ipsemet ex eius immodico usu dilatationem exhilationemque spirituum nimiam formidaret. Quamobrem duo quaedam insuper excogitaui tutissima, atque ob temperationem suam cuilibet tempori, aetati, naturae conuenientissima, in quibus misretur utile dulci. Quae tantum nutriunt, quantum fouent, &roborant. Praeterea spiritui &ingenio tantum stabiliendo, quantum acuendo &illustrando conueniunt: Sume sacchari unàm cum floribus buglossae concocti uncias duas, corticis pomi citri saccharo conditi unciam, chebulae conditae uncias duas, cinnami electi drachmam unam, sandali, coralli scilicet utriusque rubri, item serici coceinei crudi &conscissi, croci, margaritarum, singulorum drachmam dimidiam, auri, argenti, singulorum tertiam drachmae par tem, ambrae, musci, utriusque grana duo. Funde omnia simul succo citri, uel limonis, sac charo cocti.