Latin
508.1 to 508.3
Ficino, Opera omnia 508.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam uerò nihil atrae bilis mala magis auget, quam longa uigilia, tanto malo omni studio succurrendum. Ideò lactucas post cibos S alios edantunà cum pane modico, pauculo croco, uinumque purum sorbeant, post lactu cam, neque ultra horam lucubrent. Quumque se dormitum conferunt, confectionem erusmodi sumant, in qua seminis papaueris albi unciae duae sint, seminis lactucae uncia una, amomi, croci scilicet utriusque pars drach. dimidia, sacchari uncię sex: dilue &coque omnia simul syrupo papaueris. Edant huius drach. duas, simulque nonnihil syrupi papaueris gustent, aut uini. Illinias eis frontem, temporaque oleo ex uiolis, &ex nenufare, adiecta camphora. Item lacte oleoque amygdalino, atque uiolaceo. Odorem croci &camphorae, putaminumque dulcis mali naribus admouebis. Aceti insuper modici, sed aquae rosaceae plurimae. Senes quoque lectum plantarum folijs frigidarum. Aures suauibus cantibus, sonisque delinies. Humectabis saepe caput eiusmodi lauacris, scilicet aqua, in qua cocta sint frusta papaueris, lactucae, portulacae, maluae, rosarum, uitis, salicis, arundinumque folia, addita camo milla. Balneis quoque dulcibus ex rebus eiusmodi saepe tibiae, brachiaque, saepe totum corpus est humectandum. Lac insuper bibere mixtum saccharo, scilicet stomacho uacuo, si modò stomachus optime tolerauerit, maximè prodest. Humida haec melancholicis, etiam si satis dormiant, mirificè conferunt. Memento lac amygdalinum mensae familiarissimum esse debere. Memoriae hebetis, atque obliuionis remedia. Cap. XXV. Ccidit uero nonnunquam, ut studiosis, uel quia sedulò inclinato capite legant scribantue, uel quia ocio nimio torpeant, pituita quędam uiscosior unà cum fri gidae nimis melancholia caput occupans grauet, atque hebetes obliuiososque effiAAciat. His ergo caput exonerandum est ijs remedijs, quae aliâs diximus pituitae conuenire. Sin minus illa suffecerint, ad pilulas Indas &cocchias hieralogodionque confu gito. Praeterea ad iaram diacoloquintidos, uel Archigenis, uel Andromachi, uel Theo dotionis, aut ad pilulas ludaei, quas Mesues in capitulo de Capitis dolore describit. Quod si natura aetasue frigior sit, nec aestas obstiterit, post purgationem utere confectione illa anacardina, quam Melues Sapientum confectionem nominat in Antidotario. Rursus anacardina illa, quam in capitulo de Obliuione ex sententia filij Zachariae recenset.