# Opera omnia 508.4-6

Ficino, Opera omnia, 508.4 to 508.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/508.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/508.4

Da summo manè drachmam unam, sed qui eam sumit, ab ira, coitu, ebrietate, labore, rebusque calidis eo die prorsus abstineat. Haec quidem aduersus hebetudinem obliuionemque ualentissima sunt. At uerò si familiaria magis optet, da zinziber conditum, sed modico thure mixtum, quod sensibus & memoriae magnopere prodest, praesertim his adiectis, scilicet melle anacardi, melle chebularum, acoris, ciperis, ambra, musco. Prodest etiam diambra, pliris sarcoticon, & diacori: sed hęc ore diutius retinenda, naribus etiam & auribus infun denda. Odor quoque thuris, amaraci, marathri, nucis muscatae, rutę, gariophylorum, prodest non maediocriter. Memento tamen theriacam in his, atque similibus, quemadmodum ab initio diximus, nulli unquam remedio postponendam. Praeterea hebetibus obliuiosisque tem pora & ceruicem unctione eiusmodi unge: Sume olei sambucini unciam unam, olei de been uncias duas, cuphorbij unciam dimidiam, castorei quoque tantundem, perfricabis brachia, crura, ceruicemque uehementer. Ac si opus fuerit, ceruici cucurbitulas admouebis. Verticem pręterea capitis amaraco, thure, nuce muscata tunsis, operies, atque fouebis. Spirituum custodiae nos intentos esse debere. Cap. XXVI. Chomines ueritatis cupidi tanta Medicorum diligentia corporeum spiritum curare debent, ne fortè omnino neglectus uel impedimento sit, uel ineptè seruias quaerentibus ueri tatem, multò proculdubiò diligentius incorporeum spiritum, id est, intellectum ipsum di sciplinae moralis institutis colere decet, quo solo ueritas ipsa, quum sit incorporea, capitur. Neque enim fas est solum animi seruum, id est, corpus colere, animum uerò corporis diium regemque negligere, praesertim quum Magorum Platonisque sententia sit, corpus totum ab animo ita pendere, ut nisi animus bene ualuerit, corpus bene ualere non possit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
