# Opera omnia 509-2

Ficino, Opera omnia, LIBRI I. FINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/509-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/509-2

LIBRI I. FINIS. Marsilii Ficini Florentini in librum secundum, de Vita producenda, ad Philippum Valorem epistolare. PROOEMIVM. Vanquam Plato noster Genio suo uiuit, & uicturus est, ut arbitror, dum mundus ipse uiuet, meus me tamen Genius huc semper impellit, ut post diuinum cultum ante omnia Platonis uitae prospiciam. Ad hoc ipsum iam diu nobis aspirat prae caeteris Medica domus. Ad idem conspiras & tu mi Valor, Medicum amicissimus & Platonicae gloriae, atque disciplinae admodum studiosus. Quam ergo uitam Platoni semper exopto, eandem opto Medicibus, similemque Valori. Quamobrem hortor, & obsecro te, mi Valor, ut quanta semper opera gloriae Platonicae faues, tan ta aliquando diligentia praecepta haec nostra de Vita producenda, legas, atque serues, quibus diu uiuens resurgenti nuper disciplinae Platonis diutius unà cum magnanimo Laurentio Medice patrocinari possis. Vale. MARSIinsignis, de Vita producenda, siue longa,

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
