# Opera omnia 509

Ficino, Opera omnia, 509. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/509
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/509

Quapropter medicinę author Apollo, non Hippocratem, quamuis ex sua stirpe genitum, sed Socratem sapientissimum iudicauit. Quippe quum quantum Hippocrates corpori, tan tum Socrates animo sanando studuerit, quanquam, quod tentauerant illi, solus Christus effecit. Proinde mentem nostram optimis colere moribus à Socrate idcircò iubemur, ut lucem ueritatemque à nobis naturę instinctu quaesitam serena mente facilius assequamur. quantò magis ueritatem ipsam diuinam in primis religione sancta fas est uenerari? Ad quam quaerendam capiendamque non aliter creata mens est, quam oculus ad lumen Solis perspiciendum. Atque, ut Plato noster inquit, quemadmodum uisus nihil usquam uisibile perspicit, nisi in ipso summi uisibilis, id est, Solis ipsius splendore, ita neque intellectus hu manus intelligibile quicquam apprehendit, nisi in ipso intelligibilis summi, hoc est, Dei lumine nobis semper & ubique praesente. In lumine, inquam, quòd illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. In lumine de quo canit Dauid: In lumine tuo uidebimus lumen. Profectò quemadmodum purgatis oculis, inque lumen ipsum aspicientibus, subitò splendor eius infunditur, coloribus figurisque rerum abunde refulgens, ita quum primum ab omnibus corporis perturbationibus per moralem disciplinam purgata mens est, atque in diuinam ueritatem, id est, Deum ipsum religioso quodam flagrantissimoque amore directa, subitò, ut diuinus inquit Plato, diuina menti ueritas influit, rationesque ueras, quae in ipsa continentur, quibusue omnia constant, foeliciter explicat, quantoque mentem circumfundit lumine, tantò simul & uoluntatem gaudio beatem perfundit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
