# Opera omnia 51.1-4

Ficino, Opera omnia, 51.1 to 51.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/51.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/51.1

Sunt qui uelint cornu illo non modo Antichristum, uerum etiam tyrannicam haeresim, haereticamque tyrannidem Mahumethis regis Arabum significari, esse enim imaginem Antichristi, quemadmodum loannes Baptista fuit imago Christi. Quod autem quarta bestia tyrannide uniuersam in qualibet mundi parte à Romanis primis exortam usque ad Antichristum, & mundi finem significet, ex eo patet, quod omnes etiam ludaei consentiunt perbestiam primam significari uniuersam mundi tyrannidem ab initio mundi usque ad Nabuchodonosarem. Exitus enim rerum exordijs propor tione quadam congruere debent. XXIX. Cap. Contra ludaeos quod miseri sunt in Christi uindictam. CIquis Hebraeorum historias consideret, reperiet eos nunquam graui calamitate oppressos fuisse, nisi quotiens scelus aliquod turpissimum patrauerunt. Ante Babylo nicam seruitutem in idololatriam inciderunt, uiasque Hierosolymę urbis Prophetarum sanguine repleuere (quemadmodum in Regum libro legitur) caeteraque similia facinora commiserunt, propterea passi fuerunt seruitutem annorum septuaginta in Babylonica regione. Deinde usque ad tempora lesu Christi nostri satis iustè uixere, quem non aliter tractauerunt, quam Prophetas ante illum eius gratia missos. Cùm uerò postquam lesum interfecerunt, diutius acerbiusque quam unquam antea puniantur, necessarium est tunc illos scelus idololatria, & Prophetarum cęde immanius patrauisse. Vnde Hieremias: Non audierunt me, nec in clinauerunt aurem suam, sed indurauerunt ceruicem, ac peius egerunt, quam patres eorum. Quod quidem ostendit lesum uerum Messiam, & plusquam Prophetam, & plusquam diuinum hominem, imò Deum re uera fuisse. Dicite quęso Iudęi, cur in uestro illo legum nouarum uolumine Talmut, quòd ferè quadringentis post lesum annis composuistis cru deliores aduersum Christianos leges, quam Nero & Domitianus excogitare potuerunt, statuistis. Cum tamen non à Christianis, sed à Romanis idolatris dispersi fueritis. Cur tam ue nenosis execrationib. nobis pręcipuè ter saltem quolibet die in sacris uestris mala grauissi ma imprecamini, cum nos pro uobis oremus Deum, & mitiores etiam quam Mahumethenses erga uos simus. Num putatis Christianam legem Mahumethensi ignobiliorem esse, imò praestantiorem. Verum instigat animos uestros clam, ut arbitror, ipsa natura ad odium Christiano rum, quia uidelicet propter lesum Christum diuina uos iustitia dissipauit. Videre licet quo pacto Christianę uindictę quamuis inscij aditum patefecistis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
