Latin
51.5 to 51.8
Ficino, Opera omnia 51.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Profectò, quia inter uos multi propter impiam negligentiam, &ignorantiam scripturarum inermen lesum fuisse uerum Messiam non crediderunt. Idcirco mox uel expectantes, ut Suetonius inquit, uel iam (ut multi inter uos opinabantur) habentes alium, qui armis potens esset à Romanis audacter rebellauistis, ob quam rebellionem funditus euersa urbs, homines occisi, dispersique sunt. Haec habemus à Suetonio. Perditi ergo estis, quia lesu Christo non credidistis, quod quidem losephi uestri uerbis possumus confirmare, qui multa Diuinae in Iudaeos indignationis ad ducit signa, &miracula euidentissima, &horrenda, atque affirmat in summa celebritate ue stram urbem Hierosolymam, in quam tunc azymorum gratio tota fermè ludaea confluxerat, obsessam à Romanis fuisse. Certum est autem ijsdem diebus uos lesum superiorib. annis interfe cisse. Addit Titum, qui obsederat urbem, solitum dicere, propter multa portenta Deum ita esse ludaeis iratum, ut timeret, ne ei quoque irasceretur, si ludaeis ignosceret. Itaque licet Titus non esset, similiterque Vespasianus, tamen impellente Deo, crudelius, imò iustius actum est, quam Romani unquam aliàs consueuerint. Siquidem in ea urbe perierunt fame, ferroque supra undecies centena ludęorum millia, uenundata uerò sunt plura quam nonaginta millia captiuorum. Haec losephus, qui &interfuit. Atque repetit Euseb. Addit losephus haec: cum Titus circumiens peruidisset repletos mortuorum cadaueribus uallos, &humani corporis tabo patriam terram rigari cum ingenti gemitu eleuatus ad coelum manibus, Deum inuocat testem, hoc suum opus non esse. Deinde ita subiungit: Arbitror equidem, quao etiam si aduersum impios Romanorum paulisper arma cessarent, aut hia tu terrae, aut aquae diluuijs, aut Sodomitanis ignib. &fulminib. coelitus missis, mortis supplicium ciuitas pependisset, quę mul to infaustiorem illis, quia talia perpessi fuerant, &nequiorem uirorum praesentem hanc protulisset tlisset Deitatem, pro quib. &omnis gens pariter mereretur extingui. Idem confirmat Philostratus in uita Apollonij Theanei his uerbis: Titus capitis Hierosolymis omnia circum loca cadauerib. compleuerat. Finitimę autem Gentes ob uictoriam coronare eum uoluerant, ille uerò tali honore indignum se esse respondit. Non enim se fuisse talium operum authorem, sed Deo iracundiam conira iudaeos demonstranti suas manus praebuisse. Haec Philostratus.