Latin
510.1 to 510.4
Ficino, Opera omnia 510.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER II. Ad perfectionem scientiae necessaria est uita longa, quam diligentia praestat. Cap. I. D artem scientiamque perfectam non tam uel docilitas ingenij, uel memo riae firmitas, quam prudentis iudicij perspicacia nos perducit. Iudicium uerò propter ambiguitatem ex consecturarum diuersitate conceptam, adeò lifficile est, ut experimento sit necessariò confirmandum. Experimentum squoque fallax, tum propter iudicij ipsius difficultatem, tum propter fugacem opportuni in experimento captando temporis breuitatem. Quibus sanè de causis, artem esse longam unà cum Hippocrate rectem concludimus, nec posse nos eam nisi uitae longitudine consequi. Vitam uerò longam non solùm ab initio semel fata promittunt, sed nostra etiam diligentia praestat. Quod &Astrologi confitentur, ubi de Electionibus &Imaginibus agunt, &Medicorum cura diligens, experientiaque confirmat. Qua quidem prouidentia non solùm homines natura ualidi saepissimè, sed etiam ualetudinarij uitam longam aliquando consequuntur, ut non mirum sit Herodicum quendam literarum studiosum omnium sui temporis infirmissimum, ut Plato &Aristoteles testantur, eiusmodi prouidentia annum ferè centesimum impleuisse. Plutarchus praeterea narrat, mul tos corpore alioquin parum firmo, uita sola diligentia longam consequutos. Mitto in praesentia, quot imbecilles ipse nouerim prudentiae munere robustissimorum annos superauisse. Neque igitur inutile fuerit, neque uanum post librum de Curanda ualetudine lite ratorum à nobis compositum, praecepta quaedam insuper ingenij scientiae cupidis ad uitam longam conducentia, tradere. Instituta uerò haec nec in itineribus ignauisque commu nicari uolumus. Quid enim cupiamus istos diu uiuere, qui nec uiuunt quidem, quasi fucos nutriamus, non apes? Nec hominibus diuulgari, perdita uoluptatum libidine disso lutis, qui breuem quotidie uoluptatem longae uitae, stulti praeponunt. Nec improbis iniquisque patefieri, quorum uita mors est bonorum. Sed uiris duntaxat prudentibus, atque tem peratis, solertis ingenij uiribus humano generi, uel priuatim, uel publicè profuturis. Vitalem calorem nutriri humore, cuius ultra citraque excessu fieri corruptionem, dissolutionemque. Cap. II. Ita quidem tanquam lumen in naturali calore consistit. Caloris uerò pabulum est humor aërius, atque pinguis, quasi oleum.